SANCTISS. D. N.
GREGORIO XIIII
PONT. MAX.
Futurisq. Romm. Pontt. Maxx.
Quinque hoc volumine, pias omnes, omnes Catholicæ fidei consonas, Gregori Pater
Beatissimus tibi afferimus philosophias. Nostram recens conditam, Chaldaicam Zoroastri,
Hermetis Trismegisti Aegyptiam. Aegyptiam aliam Mysticam, et aliam Platonis propriam. A
nobis sane non minimo labore, eruinis vix erutas, in unum collatas, atque illustratas, et in
ordines suos scientificos distinctas. Eas omnes, tuo Pat. Sanctiss. nec non etiam futurorum
omnium Pontificum Romanum nomini ac numini donamus, dicamus, et consecramus. Atque
uni vestro Patrocinio, humiliter ac devote comendamus. Id autem facimus, et ut præsentis
meæ erga tuam veram profecto Sanctitatem, venerationis, atque adorationis, perpetuum apud
posteros extet indicium. Veterisque erga te observantiæ meæ, ac cultus, memoria renovetur.
Forte enim recordaberis, quodcum tu adolescentulus cum fratre tuo, Paulo Barone Patavii
litteris dares operam, vos unos, et Hieronymum Ruuereum, qui S. R. E. Cardinalis apud te
sedet, præter cæteros, qui tum aderant, principes viros, eximie coluerim. Non alia sane de
causa, quam quod eximiam modestiam, morumque probitatem, atque animi innatam quandam
integritatem in vobis, ego quoque perspiciebam, et suspiciebam maxime. Ac cum apud vos
frequens versarer, et iucundissima vestra fruerer humanitate, in aliqua me fuisse apud te
presertim, existimatione sentiebam, nonnullamque spem, mei in philosophia profectus te
concepisse. Quæ spes ne te fallaret, dialogos de
Rhetorica
meos, adolescens, iuniori tibi
dicavi. Nunc a seniore me, quamvis privato homine, tibi, licet nondum seni, summo tamen
principi, maiora hæc deberi cognosco. Quæ Pontifici tibi Max. tuisque in isto supremo solio
successoribus, cur dicari a me debeant, pietatis meæ in Deum ergo, ac paternæ benevolentiæ,
qua filiam hanc meam dilectam, ac reliquas, opera mea renatas, et ornatas sorores eius,
prosequor, et cur a vobis ob paternam debitamque erga totam Christianam Remp.
Charitatem, nobilissimæ istæ quinque et piæ sorores, suscipi, foveri, ac protegi debeant,
causas audire libeat. Vulgi, et litteratorum etiam multorum animis insedit, plerosque eorum
qui philosophiæ operam navant, de fide catholica, non bene, non pie sentire, et aut non recte,
aut nihil credere, ridentque passim philosophos, hoc dicterio, iam vulgato, hic philosophus
est, in Deum non credit. Neque id sane temere. Vident enim in omnibus Europæ gymnasiis, in
omnibus monachorum cœnobiis, solam Aristotelis philosophiam, magnis præmiis, et magna
cum ambitione doceri. Hanc autem solam (nam Epicurea, quæ in Lucretio vix superest, fere
ignota iacet) Deo et omnipotentiam, et providentiam auferre, et sciunt, et audiunt. Quid igitur
de eius cultoribus, et propugnatoribus concipiant? Aut quas meliores de eis imbibant
opiniones?
Ego vero hæc olim considerans, simulque illud sapientissimi Trismegisti dictum,
mente sæpius revolvens: Sine philosophia impossibile esse summe esse pium. Vehementem
enim, subdit, amorem habet, et malorum omnium obliviscitur, ea anima quæ suum didicerit
authorem. Nam a bono discedere amplius non potest. Et Deo facta similis, vel pura fit
mens, vel Deus evadit, aliam quam Peripateticam, veriorem in rebus reperiri posse
philosophiam suspicatus sum. Cuius ope ad authorem nostrum, Deum nempe immortalem
redire, ac puræ mentes, ac pene Dei evadere possemus. In eam igitur perquirendam, me
totum conieci. Vetustissimorum, et Deo afflatorum sapientum dogmata, rationesque in
adiutorium advocavi, ut si quod tanto malo, remedium aliquando, contemplando adinvenirem,