FRANCISCI PATRICII
PANAUGIAE
LIBER PRIMUS
DE LUCE.
SALUTIS ANNO MDLXXXVIII
.
ÆTATIS SUÆ LVIII.
Franciscus Patricius, Novam, Veram, Integram, de universis conditurus Philosophiam,
sequentia, uti verissima, pronunciare est ausus. Pronunciata, ordine persecutus, Divinis o-
raculis, Geometricis necessitatibus, Philosophicis rationibus, clarissisimisq; experimentis
comprobavit.
Ante Primum, nihil.
Post Primum, omnia.
A Principio, omnia.
Ab Uno, omnia.
A Bono, omnia.
A Deo, Uno Trino omnia.
Deus, Bonum, Unum, Principium, Primum, idem.
Ab Uno, Unitas primaria.
Ab Unitate primaria, Unitates omnes.
Ab Unitatibus, Essentiæ.
Ab Essentiis, Vitæ.
A Vitis, Mentes.
A Mentibus, Animi.
Ab Animis, Naturæ.
A Naturis, Qualitates.
A Qualitatibus, Formæ.
A Formis, Corpora.
Hæc omnia sunt in Spacio.
Hæc omnia sunt in Lumine.
Hæc omnia sunt in Calore.
Per hæc paratur ad Deum reditus.
Hic Finis et scopus nostræ huius Philosophiæ, esto germanus.
Inaudita hæc a seculis forsan omnibus et axiomata, et paradoxa, certissimis
constare rationibus, ut demonstremus, in hunc modum philosophemur.
Philosophia, studium est sapientiæ. Sapientia, universitatis est cognitio. Rerum
universitas, constat ordine. Ordo priore constat, et posteriore. Si quis a posteris,
philosophari cœperit, rerum ordinem confuderit, eisque sibique tenebras offuderit. A primis
ergo philosophandi initium nobis esto. A primis, cognitisne? An ab incognitis? Si ab
incognitis incipiamus, sequentia, incognita erunt omnia. De incognitis, nulla nobis condetur
Philosophia. A cognitis ergo initium sumendum. Cognitio omnis, a mente primam originem: a
sensibus exordium habet primum. Inter sensus, et naturæ nobilitate, et virium præstantia, et
actionum dignitate, visus est primarius. Visui prima, et primo cognita, sunt lux, et lumen.
Eorum ope, et opera, plurimæ patescunt rerum differentiæ. Lux, et lumen, statim natis, se se
offerunt. Per hæc, prisci homines, sublimia, et media, et ima conspexerunt. Conspecta, sunt
admirati. Admirando, sunt contemplati, contemplando sunt philosophati. Philosophia ergo,