Certe, solem esse fulgorem, oculis cernimus. Hunc vero fulgorem, esse candorem,
quomodo probamus? Oculis itidem eisdem. Sed illum, fulgore ipso oblæsis: hunc vero læsis
nihil. Si quis enim per nubem tenuem, oculos in Solem dirigat, candorem maximum, et
qualem in re alia forte nulla, intuebitur. Si quis vero sereno ære, non lippus, in eundem
Solem visum intendat, candorem eundem, sed fulgentissimum, et quem visus non sustineat,
conspiciet. Itaque is, qui inter veteres, Solem esse flavum dixit, eum vel numquam, vel lippis
oculis aspexit. Est enim candidissimus. Candorem hunc solarem lucem appellamus. Candor
hic in Sole, purissimus est, a macula omni: a nigrore omni, atque alio colore procul positus. Et
quia talis est candorum ac lucium corporearum omnium, etiam est maximus. Ibi enim, ratio
dictat, esse candorem maximum, ubi nihil est nigroris. Candor igitur in Sole, est
simplicissimus. Ideoque fulgentissimus, ita ut fulgentior, non videatur esse posse.
Itaque candor, et fulgor non solum uti diximus in Solis superficie apparet. Sed in
intimo quoque Solis corpore, eum esse ratio suadet. Nisi enim fulgor in intimo Solis esset,
Sol, totus, lux non esset. Et nigrorem haberet intus. Qui nigror, a candore necessario, vel
seiunctus esset, vel ei coniunctus. Si seiunctus esse dicatur, vel interstitium aliquod, vel
terminus inter eos intercederet. Interstitium omne alieni est corporis. At Solem, nec sensus
indicat, nec ratio ostendit, ex suo, et alieno corpore, esse conflatum. Terminus vero, quales in
luna conspicimus plures, in Sole visus est nunquam. Neque eo quo minus splenduit tempore
Iustiniani, nec quando eclipsim patitur. Nec sensus igitur, nec ratio ostendit in Sole candorem
esse a nigrore ullo separatum. At neque coniunctos esse indicant, neque commistos, neque
foris, neque intus contemperatos. Nullus ergo nigror, vel apparet, vel est in sole. Ergo sol
totus est candor. Ergo, et foris ei candor est et intus, et qui foris apparet candor, idem est cum
eo candore, qui solis viscera, et tota, et omnia replet. Et eadem lux interior est soli, et exterior.
Imo, quod ex his rationibus colligitur; sol et candor, et fulgor, et lux, nimirum corporea, et
corpori innata, una eademque sunt res. Neque exterior, (quod quidam voluerunt) imago est
interioris. Neque interior fons est exterioris, sed unum et idem sunt reipsa; partibus tantum
sui, et locis dissita.
De astrorum vero luce; forte non est ita sentiendum. Namque est ab Astronomis
observatum, de tanto stellarum numero, quinque esse nebulosas, obscuras novem. Habent
ergo hæ, nigroris in se non parum, sicuti et luna. Reliquas vero, quæ clare lucent, eiusdem
sunt cum sole rationis. Nimirum unaquæque, et stella est, et candor, et fulgor, et lux, una
eademque res. Sed quia non omnes, eadem luce lucent; neque eodem candore fulgent: sed
lucibus ita inter se differunt invicem, ut singularum luces, specie videantur a singulis aliarum
lucibus distare: necesse est in lucibus earum nigro rem aliquem, aut colorem alium esse
admistum, minore et maiore copia prout lucium claritas, vel maior est, vel minor. Aliæ, quæ
clarissimæ visuntur, ut Venus, ut Sirius, ut Spica, ut aliæ quæ primæ dicuntur esse
magnitudinis, et quæ ad polum Antarcticum, ex neotericorum navigationibus, fulgentissimæ
omnium, crucis figuram formant, nullum nigrorem, neque intra, neque extra habere est
necesse. Sed de hac lucium syderearum differentia suo loco agetur postea. De luce ergo
corporea, cœlestique. Nam de ignea suo loco, hæc nobis dicta sunt. Quæ, ni fallimur, neque
veteres, neque neoterici ulli philosophi, aut attentarunt, aut attigerunt; rei lucentissimæ, nimia,
uti remur, deterriti obscuritate.
FINIS PRIMI LIBRI.