Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 3

id et publicæ utilitatis causa, et gloriolæ aliquid meæ, in publicum proponerem. Experimenta
enim multa docuerunt, Divini verbi veritatem, ab Ethnicis, a Maumetistis sperni. Sedis
Apostolicæ authoritatem a Iudæis, et ab Hæreticis contemni. Oecumenicis synodis et
orthodoxorum dogmatibus, eos non persuaderi. Vitæ exemplis et sanctimoniæ, non flecti:
honoribus et muneribus non allici. Hæc enim partim supra humanæ mentis captum sunt,
partim: fraudes in eis timent, partim naturæ vim videntur inferre. Vis omnis et fraus
horrentur. Ratione sola, ratio humana ducitur, Rationem ratio, libens sequitur. A ratione,
ratio volens nolens etiam trahitur. Ratione igitur, sunt homines ad Deum ducendi. In hanc
ergo veram ac divinam philosophiam, ratione sola philosophando, totis viribus incubui. Et
ingenti, sed obstinatissimo labore, ad finem, eam mihi videor perduxisse. Socias eis addidi,
quas dixi pias. Omnes namque propositum sibi finem habent, ut doceant, Deum rerum
esse conditorem, rectorem, curatorem, ac provisorem. Et ut homines tum illum, tum se ipsos
cognoscant. Et addiscant quibus modis, ad creatorem Deum, animæ humanæ redeant,
æternaque apud eum beatitudine fruantur.
Cur ergo Pater Beatiss. sperare non debeam, quin tu primus, quando philosophiæ istæ
tampiæ, te summo animarum pastore præsidente, ac Christi vices in ternis gerente, partim
natæ sunt, partim renata, tuoque nomini ac numini consecratæ, ac commendatæ, in quoque
eas libentissime suscipias, ac iubeas atque horreris, et te imitati, reque ipsa admoniti
successores omnes tui, patiantur etiam ac velint, ut in omnibus ditionis tuæ, et
Romæ præsertim, ac reliquis Christiani orbis gymnasiis, cœnobiisque harum aliqua, publice
legatur philosophia. Quæ ingenti futura sit adiumento, ad Christi fidem fovendam, tuendam,
ac per reliquum nondum christianum orbem propagandam. Quippe quæ rationibus firmet,
ea quæ sola ratio firmitare potest. Cur Aristotelis philosophiæ, solæ eæ præleguntur partes,
quæ magis et Deo, et Ecclesiæ suæ sunt hostes? Piæ hæ adiutrices, nullo sunt in numero?
Certe Hermetis libellus, de pietate et philosophia, plus philosophiæ, quam universa Aristotelis
philosophia continet. Qui facillime munus hoc piissimum adimpleat. Pœmander creationem
mundi, et hominis, cum Mosaica fere eandem, complectitur. Et Trinitatis mysterium, longe
apertius, quam Moses ipse, enarrat. Multi apud eum, et vera pietate, et vera philosophia, sunt
plenissimi libelli, qui pro Aristotelis impiis subrogari, et possint, et debent. Aegyptia vero illa
Mystica, tam firmis, pietate erga Deum demonstrationibus fulcit, ut vix apud christianos
Theologos, ullæ tales demonstrationes inveniantur, aut ullæ apud Mathematicos tales extent.
Sunt apud Platonem multi dialogi, qui sine impietatis periculo ullo, pietatis adiumento multo,
publice doceri possint:
Philebus, Timæus, Sophista, Parmenides, Phædo
. Plotini libri omnes,
sacram quandam continent verius Theologiam, quam philosophiam. Neque argumentationum
viribus philosopho ulli cedit: alios omnes acutie superat. Theologica Procli
elementa
, quæ
nos ante paucos annos Latina fecimus, ad instar mathematicarum demonstrationum sunt
contexta. Et cum iis ipsis de certitudine certant. Deus Bone, quam sacrosancta, quam
admiranda est apud Damascium,
Opere de Principiis
, de Deo, de Trinitate, de divinis
ordinibus Theologia? Platonicos hosce philosophos. D. Agostinus Theologorum columen et
culmen, philosophorum omnium nobilissimos, semper in ore habet, et cæteris omnibus
anteponit. Et tantus Theologiæ pater, cœnobitarum animos non movet? Aristotelicam, pro
nephas, manifestissimam impietatem eis præferunt. Sed præferunt ignorantia. Neque enim,
1,2 4,5,6,7,8,9,10,11,12,13,...411
Powered by FlippingBook