lucis, luminis, admirationis, contemplationis proles est verissima. A luce ergo, eiusque
prole lumine, rerum sensibilium præstantia omni primis, primarioq; sensui, primo
cognitis, Philosophiæ nostræ, prima iaciamus fundamenta. Quod si philosophi veteres
fecissent, nec ignota sensibus, ac mentibus omnibus, Chaos, Homœomerias, Atomos,
Materias primas, secundasve, rerum principia statuissent; nec in tantas ipsi dissensiones
venissent: neque in abyssum tenebrarum, philosophiam coniecissent. Lux ergo, et lumen
primaria eius proles, ante omnia sunt nobis cognoscenda. Per ea, ad primam lucem,
patremque luminum ascendendum. Apud eum tantisper commorandum. Ab eoque res omnes
deducendæ. Per deductas, ad eum iterum revertendum: ut apud eum mansionem
perpetuam faciamus.
A luce igitur, et lumine, quæ nos maxime admiramur, exordium sumamus. A luce in-
quam, quæ Dei ipsius, eiusque bonitatis est imago. Quæ omnem supramundanam, omnem
circummundanam, omnemque mundanam, illustrat regionem. Quæ sese per omnia extendit.
Per omnia se fundit. Per omnia permeat. Omnia permeando format, et efficit. Omnia vivificat.
Omnia continet. Omnia sustinet. Omnia congregat. Omnia unit. Omnia disgregat. Omnia quæ
vel sunt, vel illuminantur, vel calescunt, vel vivunt, vel gignuntur, vel nutriuntur, vel
augescunt, vel perficiuntur, vel moventur, ad se convertit. Conversa purgat. Omnia perficit.
Omnia renovat. Omnia conservat: et ne in nihilum abeant, efficit. Omnium rerum est, et
numerus et mensura. Lux rerum omnium purissima. Inalterata, inalterabilis:
Impermista, impermiscibilis: Indomita, indomabilis. Nullius indiga. Dives omnium. Ab
omnibus optata: Omnibus optabilis. Cœlorum ornamentum. Ornamentum corporum
omnium. Mundi decor. Mundi pulchritudo. Mundi gaudium. Mundi risus. Qua, aspectui
nihil iucundius. Nihil animo lætius. Nihil vitæ commodius. Nihil cognitu præstantius. Ni-
hil ad agendum utilius. Sine qua, iacerent in tenebris, inertia sibi ipsis omnia, nobisque in-
cognita.
Hanc ergo lucem contemplationis omnis primariam causam, contemplando
prosequamur, et propositorum probationes exordiamur.
Lux in corporibus quibusdam cernitur: in aliis non cernitur. Corpora ergo
distinguenda. Corporum igitur, alia sui natura, lucida sunt, Sol, stellæ, ignis. Alia sui natura
sunt opaca, Luna, terra, nubes. Alia neque lucem habent, neque opacitatem, utramque tamen
in se recipiunt, neutram vero retinent: Æther, ær, aqua. Hæc Græci diaphana, Latini perspicua,
et transpicua appellavere. Lucida, luce plena sua, alienis tenebris sunt impervia. Opaca,
tenebris plena suis, alieno lumini, non sunt pervia. Diaphana propriis et lumine, et tenebra
carentia, alienis, et lumine, et tenebra permeantur.
Lucida ergo corpora, ea sunt, quæ semper lucent. Lucent autem semper, quæ lucem
propriam, sibique innatam, et connatam habent, ut Sol, sidera, ignis. Quid ergo triplex lux? Et
non una? Vel una in tribus? An his, aliqua prior? An vero hæ, primæ sunt luces? Pro-
fecto, si tres hæ, sunt inter se diversæ, multitudo sunt, et numerus. Ante vero numerum et
multitudinem omnem, est unitas. Neque ulla, aut est; aut esse potest multitudo, quæ a sua non
profluat unitate. Ergo et ante hasce tres luces: videtur una lux existere necessario. Si hoc, una
hæc lux, prima ne lucium omnium erit? An vero ante ipsam alia? Et ante hanc alia? Et in
infinitum fiet lucium progressus? Hoc nequaquam. Ergo una, erit omnium, lux prima. Hæc
lux una, ac prima, cum nullam aliam ante se habeat, corporea ne erit? An incorporea? Si
corporea dicatur: necesse est eam, vel in corpore alio esse, antequam in Sole, vel in astris, vel
in igne. Vel harum aliquam esse primam. Ignis quidem unius, a nostro hoc differentis esse,
dici non videtur posse (cum nullus alius conspiciatur). Neque ex nostratis genere videtur esse