Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 19

FRANCISCI PATRICII
PANAUGIAE
LIBER TERTIUS
DE RADIIS.
Si quis in solis candorem illum, quem lucem appellamus oculos intendat, lucem aliam veluti
secundam ex ea conspiciet emicare. Aliam inquam a sole, ac solis luce, quasi propaginem.
Quæ ab ea quidem oritur, ab ea tamen non divellitur. Inde quidem diffunditur, inde tamen non
effunditur. Radici namque suæ ac matri semper hæret. Germina, ramosque a radice
propagat. Qui ab ea, et ortum habent, et propagantur, et nutriuntur, et augentur, et
conservantur. Lux illa prima candidissima est. Candida est, et secunda hæc. Similis quidem
primæ: a prima tamen dissimilis. Candore enim et fulgore, gradu est inferiore. Omne enim
producens, præstantius est producto. Productum tamen semper simile est producenti.
Prima illa lux unica est, et una, et in orbem acta. Secunda hæc multiplex, in ramos quasi et
lineas innumerabiles dissita. Et illas quidem non longas tantum, sed et latiusculas, et in
acutum abeuntes, et in conum definentes. Easque non nisi ortu iunctas, in progressu vero,
intervallo distantes, minore quidem primo, deinde maiore. Atque hoc in causa fuit, ut optici:
Radium, lineam esse luminosam deffinierint, sive radium esse, illuminationem per
lineam rectam. Radios namque Latini nominarunt, quos Græci dixere ἀκτίνας, et
radiationem, linearum talium extensionem et proiectionem ἀκτινοβολίαν. Cognoverunt enim
et hi et illi, quamvis multi philosophantium non distinxerint, quod patet oculis, radios
longe rem aliam esse a lumine. Ut pote, ubi esset radius, ibi necessario esse et lumen. Non
tamen converti, ut ubi lumen sit, ibi etiam esse radium. Inter enim radiorum intervalla illa quæ
diximus, radii non sunt, lumen tamen ea replet omnia, et tota. Et radius quidem est lux
secunda, a prima luce exiliens in rectum et in acutum. In rectum inquam et in acutum, sed non
in lineam, ut optici, verum in pyramidem seu conum. Ita ut nostra sententia. Radius sit, fulgor
a luce in conum promicans, et quasi lux secunda, a prima in eam figuram conformata.
Lumen autem est lux tertia, tum a prima, tum a secunda emanans non in rectum progrediens,
neque in acutum finiens. Circa radios namque circumvoluitur, et inter radios semper plus
distantes, omnem implet locum. Radiorum ergo prius contemplationem aggrediamur.
Radios itaque si quis non novit, aut a lumine differre eos non credit, (quam rem
Peripatus, nec animadvertit, nec distinxit) si modo lippis non sit oculis, Solem intueatur. Et si
totum nequeat, manu aut tabella opposita aspiciat dimidium, profecto conos fulgoris,
quos diximus ab eo profluere conspiciet rectissimos, longissimosque, candidissimos,
rutilantissimosque, aliquando a medio etiam flavescentes; in radice simul iunctos, in
progressu semper distantiores.
Similibus radiis stellas quoque radiare est necesse, quoniam noctu, serenoque cœlo,
radiationem earum quadam tenus videmus. Micant enim, et radios a se promunt, quamvis
breves, et a se non multum digressos. Quod et in flammis nostratibus, et ignitis anthracibus
perspicimus; si noctu, nec prope, nec procul nimium, sint a nobis positæ. Stellarum enim
instar micant; et quamvis sursum sint flammæ erectæ, in orbem tamen quasi coactæ apparent
radiis coronatæ, et stellæ figuram representant. Anthraces quoque præsertim quando sensim
extinguuntur, si aliquantulum ab eis distemus, in stellam postremo apparent conformari.
Sed lucernarum et candelarum evidentiores radios cernet is, longissimos et subtilissimos,
si conniventibus oculis eas aspiciat; ab eis circumquaque emicare intuebitur. Lucis ergo
progenies radii cuncti sunt, quæcumque lux ea sit, sive Solis, sive astrorum, sive nostratium
ignium, flammarumque. A cunctis enim hisce lucibus, sui radii emicant, tanquam lucis
cuisque fons pulcherrimus. Suntque ipsi lux secunda, et cum sua luce prima naturæ eiusdem.
Sed quoniam Solis radii, supra radios alios omnes sunt evidentissimi, fulgidissimique de
solaribus radiis sermonem philosophando prosequamur, pro certo habentes, aliarum lucium
Radius
quid.
Lumen
quid.
1...,9,10,11,12,13,14,15,16,17,18 20,21,22,23,24,25,26,27,28,29,...411
Powered by FlippingBook