hos actus, novum lumen momento generatur, vel a lucido corpore, vel ab illuminato alio. Sed
ratio hæc omnis tollitur, quia ostensum est iam a nobis, radios corpora esse conica, incorporea
tamen et corporea simul. Itaque quatenus corpora sunt, corporum passiones pati eos, non est
mirum. Quatenus vero incorporei sunt, id quod, vel agunt, vel patiuntur, momento id vel
agere, vel pati. Dicimus igitur, sicuti corpora dura, vi aliqua impulsa, si in corpora alia
incidant quæ nec loco suo amovent, nec sibi in eis locum faciunt, vi eadem retro aguntur, ac
resiliunt, vel integra, vel fracta, itaque quoque radiis accidere. Si vero illa percussione sua,
loco priore dimoveant percussa, sibique locus ibi inveniant, motu inflexo eum occupant. Radii
vero quia incorporea corpora sunt, et vi nulla, vel propria impelluntur, vel aliena; neque
loco ullo opus habent, neque corpora ipsi percutiunt, neque a corporibus percutiuntur
ipsi, neque ab ullo removentur loco; neque alia locis suis dimovent: attamen et franguntur, et
flectuntur, et a loco resiliunt, corpore locato minime dimoto. Id autem, ut plene, et plane
intelligatur, ita distinguamus.
Omnis lux, in se lucet, et a se relucet. A luce et lucido, relucent radii: a radiis lumen; a
lumine splendor. A splendore nitor, ut paulo post docebitur. Relucentia hæc omnis, per
emissionem sui fulgoris sit. Ideo a luce relucent radii. Radii vero, ad locum nullum, quem lux
recta non aspiciat, relucent. Recti enim ipsi sunt, recta tendunt, recta diffunduntur. Atque ita
dum diffunduntur, in locum recta luci oppositum, necessario incurrunt; qui sit, vel diaphanus,
vel semidiaphanus, vel opacus. Semidiaphana nunc appellamus, diaphana densiora, ut aquam
et aquea. Si radii per diaphana vere, æthera aut aerem feruntur, integri feruntur, uni, continui,
validique, uno, ac simplici rectoque itinere, et læti et exultantes totum permeant, totumque
lumine, quousque licet implent. Licet autem donec vel in semidiaphanum incurrant, vel in
opacum. Eo quidem usque unus, idemque conus rectus, quisque permanet. Semidiaphanum
vero contingentes, partim flecti, partim frangi visuntur. Utroque modo, ex una linea, ut nunc
ita loquamur, duæ aut etiam plures fiunt. Flecti quidem videntur ea parte, qua semidiaphanum
subeunt, vel totum, vel si sit profundius, quadam tenus. Ea enim radii pars, quæ aquam subiit,
veluti tenuis, inflexa relucet. Id optici perperam frangi, et refrangi appellavere. Non enim unis
in duos frangitur, sed inflectitur in duos. Pars vero superior, quæ aquam non subiit, ab eius
superficie frangitur ita, si fuerit placida, ut resiliat etiam. Quod nos et alta maria navigantes, et
in Venetis canalibus, et in rivis et fluminibus observavimus. Si vero radii in opaca
incidunt corpora, nulla sui parte, videntur ea subire posse, nullamque reflexionis speciem
præbere, sed ab ea tantummodo refraguntur. Idque duobus modis pro superficiei ratione.
Quæ vel tersa est necessario, vel scabra. Si tersa sit, qualia sæpe marmora, metallaque arte
expolita apparent, radios incidentes frangit, fracta pars resilit, et alibi relucet in se integra non
minus, quam ab aquæ placida superficie, a crystallis, a vitris, atque a speculis, et a talibus ad
talia delata relucendi finem facere nescit. Sin vero opaci superficies glabra non sit, in eam
incidentes radii, non iam infecundam unam, sed in multas franguntur partes. Quæ singulæ, ea
fractione, languidiores factæ, nec tam procul risiliunt, nec tam fulgidæ relucent. Et præterea
inter se confundi varie videntur, quod sæpe, a terra, a pratis herbidis, a muris, a tegulis fieri
spectamus; easque imminui sensim et deficere videmus tandem. Est et alia maioris, et
minoris relucentiæ et resilitionis causa. Quod scilicet radii si perpendiculares cadant, ad
angulos rectos resiliunt. Si vero veniunt acclives, in obliquos abeunt ita ut si acuti
adeunt, acuti etiam discedunt. Si vero accedant obtusi, obtusi recedunt quoque. Summatim, ad
quales angulos superficiem feriunt quamcumque, ad eosdem angulos etiam refugiunt. Et
undecumque resiliunt, in circulum ad eos angulos id faciunt; quoniam et ipsi conicam habent
formam. Ad hæc illa quoque distinguamus. Opaca corpora, ad quæ radii accedunt, diaphanis
densis, densiora esse. Ideo cum nullam radii partem in se admittant, tota eorum vis in illius
superficie vividior servatur, quam si radiorum pars, semidiaphanum subeat, pars in superficie
maneat. Tunc enim in duo divisi, proverbio illi locum dant: Virtus unita, fortior est divisa.
Atque hinc sine dubio fit, ut quæ pars subiit, debilior ea subitione facta, sensim elanguescat, et