Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 29

quæcumque attingit illuminet. Quod opaca non permeet. Quod nulli proprio hæreat subiecto.
Quod nullo etiam subiecto egeat, et forte istius modi alia plura. Inter quæ dicimus, lumen esse
corpus incorporeum, et immateriale, trine dimensum: et formam tantum esse, ab alio quidem
pendentem: in se tamen subsistentem, et substantialem. Atque ideo non obstare quin et
momento moveatur, si tamen emicatio, motus dici vel potest, vel debet. Et corpora omnia
diaphana nimirum penetret, sine ulla vel illorum, vel sui ipsius offensa. Et præter hæc. Quod
se se per spacium fundat amplissimum, quod per diaphani omnes dimensiones effundatur.
Totumque impleat, totumque illuminet. A fonte proprio non divellatur. Non tam insit
diaphano quam ei adsit. Naturam illius non mutet. Neque ab illo mutetur sua. Moto diaphano,
lumen non movetur. Per se nullo monetur modo. Neque accedit, neque recedit. Neque fluit,
neque refluit. Diaphano recedente aliquo, ipsum non discedit. Opaco a se illuminato
abeunte, ipsum non abit. Termino diaphani, non terminatur, sed ultra protenditur. Fonte suo
abeunte abit; redeunte, redit. Sui multiplicatione, et amplificatione gaudet. Nulla re
sordida inquinatur. Ab illuminante, non ab illuminato pendet. Diaphani non est proprium.
Opaco impeditur. Ab opaco refrangitur. Ab opaco resilit, vel in se ipsum, vel ad angulos.
Colorem secum fert, eumque ostentat. Eoque intingitur. Et alia fortasse his similia plura
cum radiis habet communia. Propriam vero, ut habet lumen essentiam, ita et vires
proprias habet, et actiones: nec non etiam passiones. Quæ omnia singulatim erunt
pervestiganda si prius reiiciantur, quæ quasi de luminis essentia sunt in Peripato fere
decantata, idque quam paucissimis.
Aiunt: lumen est præsentia lucidi in diaphano. Hæc assertio, nec lumen a radiis
distinguit, neque luminis essentiam explicat. Neque unde veniat, indicat, neque vera
est. Luminis enim essentia non est, ut sit præsentia, sed est aliquid in se prius postea
præsens fit alicui. Æther quoque suo ipsius lumine, fulget, et diaphanus ipse est: nequetamen
est lucidus, neque alterius lucis fulgore tantum fulget, sed et astrorum et suo. Altera assertio
est: lumen est coloris actus sine energia. Neque hæc luminis essentiam declarat magis, quam
proxima. Tantum enim colori largitur, ut cerni queat, non autem ut sit, neque suo adventu
colorem generat, sed in re præexistentem in actum educit visionis. Hæc vero luminis operatio
est, non essentia. Neque lumen est coloris vel essentia, vel forma. Ostendemus enim postea
colores, non Solius luminis, sed et opacitatis esse progeniem. Tertia illa assertio. Lumen et
calor generatur, attrito aere ab astrorum latione. Qua nihil esse potest stolidius. Nam quo ad
lumen, omnibus noctibus, astra feruntur, noctu tamen lumen in aere non efficiunt. Hieme
tota feruntur astra, attamen calor nullus, sed contrarium frigus in aere habitat. Neque
ullo umquam tempore, a latione, aut orbibus, aut etiam corporibus astrorum, aer teritur,
præsertim ipsi, qui inter Lunam, et aerem, ignis spheram collocat. His ergo tot falsitatibus
reiectis ad proprias luminis operationes explicandas revertamur. Lumen sicuti a radiis
pronascitur, sic radiorum perpetuus est comes, et circa eos veluti revolvitur, et volitat. Et
spacium quod inter radios apparet, implet universum, et ubi desierint in conum funditur per
omnia, et unum fit lumen, et continuum, et rumpitur aut interrumpitur numquam. Hæc
non alia egent probatione, quam oculi valentioris, et ad radios non illico cæcutientis.
Lumen diaphani qualitas non est, quia illico ab eo recedit totum. Qualitas autem omnis
sensim, et inducitur in corpus, et educitur, per alterationem. Alteratio omnis, motus est, et
motus omnis fit in tempore. Quod vero, non tempore, sed momento, et inditur, et exuitur,
ut lumen, qualitas esse non potest. Qualitas in corpore aliquandiu retinetur, lumen non
retinetur. Neque ullis, vel diaphani, vel opaci qualitatibus miscetur. Neque sibi cognatis etiam
coloribus commiscetur, opacum enim color penetrat, lumen opacum non penetrat. Colores
tamen aliquando in se vehit, et representat, quoniam hi speciem suam in diaphanum lumine
collustratum, et in lumen ipsum producunt. Quo lumine abeunte, species illa coloris, suo quasi
hoste, obscuritate obruta, neque ab ea vehitur, neque in ea visitur. Speciem colorum, lumen in
se tamquam rem cognatam recipit, et tantisper vehit, donec in solum, vel parietem eam
Contra
peripatum
Lumen est
corpus
incorporeum
Lumini
propria.
Propria
luminis.
1...,19,20,21,22,23,24,25,26,27,28 30,31,32,33,34,35,36,37,38,39,...411
Powered by FlippingBook