Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 33

FRANCISCI PATRICII
PANAUGIÆ
LIBER QUINTUS
DE OPACO.
Corpora distinximus, in Lucida, Diaphana, et Opaca. Et opacorum species esse diximus, in
æthere lunam; in aere nubem, in aqua et terra, terram ipsam et terrea. Hæc suis in locis, et
umbras faciunt, et tenebris obruunt; hemisphærium hoc nostrum totum, obscuritate obvoluunt:
et in terræ visceribus, semper atra incubat nox. Si hæc, vera esse oculi testantur, et brutorum
et hominum, et sorte Solis, qui Orpheo atque Homero, cernit omnia: audebimus nos in
ea persistere assertione qua affirmavimus, Omnia esse in lumine? Et in eo iacere? Obiectum
hoc vere solvamus.
Opaca omnia et in se sunt tenebricosa, et aliis umbras, obscuritates, ac tenebras
offundunt. Terra ergo, inter opaca noctis ac tenebrarum mater, quo modo lumine tota
illustratur? aut in eo iacet? Terræ sane superficiem, quotidie Solis lumine illustrari, oculato
nemini dubium esse potest. Eandem tenebris etiam obduci, nemo est qui dubitet. At
Opticorum filii, Geometricis necessitatibus, sensibus etiam notis demonstrarunt, si corpus
lucidum Solis, corpore terræ opaco minus esset, partem huius minorem, ab illo illuminari,
huiusque umbram, semper latiorem, in partem oppositam protendi, quam umbram
Calathoidem vocarunt. Si vero Sol sit terræ æqualis, dimidiam integram terræ
circumferentiam ab eo illustrari: et a parte opposita, umbram terræ pene in infinitum ferri
columnarem. Si vero Sol, terra sit maior, maiorem quam dimidium terræ orbem eius radiis
percuti: et a parte contraposita, umbram extendi, quæ in Coni apicem tandem finiat. Itaque
concludendum, quia Solem, terra multo maiorem esse Astronomorum progenies contendit, et
demonstrat totius superficiei terreni globi, maiorem quam dimidiam partem lumine Solis,
semper collustrari. Quo fit ut eam, in lumine semper iacere sit necesse. At non semper
eandem, sed per vices, non seculorum, non annorum, non mensium, sed dierum, atque
horarum, terram, tota eius superficie Solis radiis circumspici. Dum enim Sol ab ortu per
occasum XXIIII horarum spacio in ortum iterum circumvolvitur, universam in superficie
terram suis radiis perlustravit. Radiis enim ad eius partem aliquam accedentibus, tenebræ
inde pelluntur, et qua tenebræ succedunt, pellitur lumen: ita ut se se mutuo, et fugiant, et
fugent. Atque ita XXIIII horis nulla terreni globi pars, Solis radios non senserit, et opacitatis
terreæ filiam tenebram non viderit. Et cum in lumine sumus, diem appellamus, et dum in
tenebra, noctem. Dies autem et noctes, ita sunt circa terram, toto anni tempore distributæ, et
locis omnibus contributæ, ut nec lumen tenebris, nec tenebræ lumen ullo temporis momento
nullo in loco superent. Si vero omnium intervalla horarum, tum luminis, tum tenebrarum in
unum simul tempus colligantur, nullus in terris locus reperietur, qui ex æquo per sex menses
ad amusim integros, tenebras, per sex vero alios lumen non aspexerit.
Itaque verissime concludetur, mundum hunc terrestrem, ex terra, aqua, et aeris parte
conglobatum, totum in lumine iacere: si non semper, totum tamen per horarum, aut dierum,
aut mensium vices. At si per vices, nox et dies lumen, et tenebra æque terræ incumbunt,
eamque æque operiunt; vere dici non videtur posse, eam in lumine iacere, quin et in tenebra
tantundem eam iacere asseratur. Dubium hoc dissolvamus.
Ubi terræ vertex alterutro cœli polo subiacet, nox est sex mensium continua,
sub horizonte meante Sole. Sed tenebris ita languentibus, ut nulli homini, nulli bruto, visum
adimant, omnia crepero lumine cernuntur. Nimirum quia Sol non amplius XXIII cum dimidio
gradibus, quando plurimum, sub horizonte se se occulit. E quibus locis, supra horizonta lumen
suum cum tenebris miscet, et obscuritatem earum temperat, ita ut visui sint perviæ. idem est
in locis aliis, ubi noctes continuæ sint per dies, aut menses aliquot: eadem Solis,
quamvis varia ad horizontem propinquitate. Quod, ex spheræ circulis apparet liquido.
Terra ut est
in lumine
Terra tam in
tenebris,
quam in
lumine iacet.
Tenebrae
nullibi sunt
purae
1...,23,24,25,26,27,28,29,30,31,32 34,35,36,37,38,39,40,41,42,43,...411
Powered by FlippingBook