Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 41

est confessum. Astra omnia cœli densiores esse partes, et uti tales sunt, eius dem esse naturæ,
concludemus nos astra omnia propriam habere lucem sui natura; et non a Sole tantum. A quo
etsi dicantur illuminari, quia eius lumen totum cœlum, imo mundum implendo universum,
omnia quoque sidera attingit, et illuminat; non tamen eis lucem indit, qua lucent et visuntur.
Hoc autem clare constabit hoc experimento, quod nos primi, ni fallimur, animadvertimus, ex
Astronomorum positionibus. Qui docent, Solem, superiorem esse Venere; et hanc Mercurio;
et hunc Lunæ. Si ita est, et Venus, et Mercurius, a Sole haud multum discedentes, parte ea
corporis, qua Solem aspiciunt, eius radiis illustratur. Ea vero, quæ a Sole est avversa et eum
non respectat, non possunt ab eo illuminari, neque eius lumine lucere. Quæ res in Luna valde
est manifesta. Quæ ea parte qua Solem aspicit, ab eo collustratur, avversa vero, vel tenebrosa
est, vel colores quosdam suos ostentat. In Venere autem, et Mercurio idem evenire, subiecta
figura sit manifestum.
In qua id fit evidens hæc duo astra in parte superiore a sole illustrati ad C, D ab inferiore ubi
A. B. non illustrati. At hac etiam parte semper lucent. Propriam ergo lucem habent, et ea
lucent. Ergo et astra reliqua, cum eiusdem sint naturæ universa, et densiores cœli partes,
propriis lucibus lucebunt. Quæ eorum corpora singula, tota occupent ab eorum centris ad
universas circumferentias. A solis vero lumine ita illustrentur, ut nostrates ignes. Qui quidem,
et noctu, et interdiu, sui natura toti lucent luce propria. Noctu enim a sole non attinguntur, et
interdiu, tametsi attingantur, et magis illuminentur: non sunt tamen negandi propriis quoque
lucibus fulgere. Quia et stellas eas, quæ nebulosæ dictæ sunt ab Astrologis, et obscuræ, Sol
etiam si illuminet, non tamen lucentes facit. Ergo cum neque his lucem indat, nec Veneri,
nec Mercurio: stellarum nulli lucem indidit, aut indit, sicuti neque ignibus, ullis sive aereis
sive terrenis conspicimus e proximo dari lucem ullam a Solis lumine. Quod si hæc corpuscula,
materialia, impura, summus opifex et natura propriis lucibus donavit et adornavit, quanto
magis verissimile est, et veritati, et potentiæ favoris consonatius, ingentia illa, materia carentia
corpora, purissimaquæ præstantissimo lucis donasse dono, quo universum mundi corpus,
ornatum redderent et vitale. Vita autem omnis a spiritu, et igne est. Ignis autem omnis lucet:
neque non lucere sui natura potest. Quæ ratione, Veterum Græcorum sapientiores inducti, et
crediderunt, et tradiderunt, non solum astra, sed etiam cœlum totum, et æthera
universum, quoniam lucerent, esse ignes. Quod Peripati Magister, non semel est attestatus.
Quod scilicet alii crederent ignea esse astra, quia superum corpus ignem esse dicerent. Idque
non ut ipse putat, absurda ratione. Sed eadem qua ipse e quinta essentia quadam, astra esse ait,
e qua cœlum est, quia illa densiores huius essentia sint partes, et nihil prohibet cœlum esse, e
quinta essentia, et esse ignem; non qualis est nostras ignis. Sed qualis cœlo competit. Itaque si
Lib. 2
De
Coelo
1...,31,32,33,34,35,36,37,38,39,40 42,43,44,45,46,47,48,49,50,51,...411
Powered by FlippingBook