rara, densa, mollia, duraque, et ut pat est aliquid obstantia, tanta spacia intra mundum
penetrans compleat: extra quoque mundum, ubi nullum opponitur obstaculum, in tantundem
saltem spacii, quaquaversum diffundi ac spargi? Ubi, si nihil itidem obiiciatur, nihilque
impediat, quid prohibet etiam ulterius progredi? Sed quo usque tandem? Quo usque nimirum
nihil impediat. At nihil usquam toto spacio impedit. Toto ergo spacio lumen Solis diffundetur.
Spacium vero totum infinitum est, ut alias probavimus. Totum ergo infinitum spacium, solare
lumen implebit. Et si quid desit, quo id non pertingat, addantur ei lumina Martis, Iovis, ac
Saturni. Quorum corpora, si Astrologis danda fides, tam magna sunt, ut eorum lumina, cum
defectum facile adimplere queant, Martem enim asserunt in se continere terræ, magnitudinem
semel cum dimidia. Iovem vero, eandem continere nonagies quinquies, et dimidiam:
Saturnum autem nonagies ac semel, cum parte una octava. Quæ magnitudines simul
computaræ, terræ, corpora, globosve, continebunt centum octuaginta octo, cum parte octava.
Cumque Solis corpus, terras centum sexantaginta sex cum tribus octavis, contineat, Solem
alterum integrum tres illi Planetæ conficient ac terras viginti et unam cum dimidia, et amplius
parte. Atque ideo tantundem extra mundum spacii lumine replebunt, ac tanto ultra solaris
luminis confinia, quanto ipsi sunt extimæ mundi superficiei, quam Sol propinquiores; et
spacio illi de quo agimus, proximiores. Quorum trium cum firmamento simul crassitiem
antedictam colligamus, summam efficient M. 157 531. 916. Tanto ergo intervallo plusquam
Sol extra mundum sua lumina emittunt. Quibus luminibus si addantur lumina stellarum
maximarum xv. quarum unaquæque centies septies terram maior est: et earum omnium
magnitudo simul sumpta possit alios X decem Soles fere integros conficere, quanto credemus
in spacium illud sua lumina profusuras? Hisce si addamus lumina stellarum magnitudinis
secundæ, quas dicunt esse XLV et singulas nonagies terram superare profecto, conficient
Soles integros XXIIII. et unius LXVI. partes amplius. His vero si lumina iungantur
CCVIII. stellarum magnitudinis tertiæ, quarum quæque LXXII. terræ globos cum parte
tertia adæquant. Soles XC efficient cum XXXVI unius partibus. Addamus his stellas
alias CCCCLXXIIII magnitudinis quartæ; quarum singulæ LIIII terrame globis æquales sunt,
Soles confecerint integros CLIIII et partes unius XXXII. Apponamus his lumina stellarum
CCXVII quinti ordinis; quarum quæque XXXVI terræ globos implet, Soles perficient XLVII
et unius partes X. Postremo si hisce adiiciantur lumina stellarum XLIX ordinis sexti, quarum
unaquæque XVIII terræ corpora adæquat, Soles conflabunt V et amplius LII partes
unius. Quos quidem Soles, si cum partibus in summam redigam exibunt Soles CCCI; spacio
illi supramundano proximi. Ut in nullum numerum ponamus, aut Veneris, aut Mercurii sidera,
nec computemus stellas novem, quas obscuras, aut quinque, quas rubeas appellant, vel
nebulosas; nullo etiam numero habeamus infinitas alias, quæ sexto ordine sunt minores.
Itaque in hunc modum ratiocinemur. Si Sol unus mundi omnia spacia, præter Lunæ, ac terræ
globulos, illuminat, et universi mundi intercapedinem, et extra mundum per innumerabilia
milliaria lumen suum extendit, quid dicemus CCCI. Soles integros, nullis ibi ostantibus
impedimentis posse implere? Nempe totum id, in quo nihil obstet. At in toto illo infinito
spacio, obstat nihil; totum ergo infinitum spacium implebunt lumine. In infinitum ergo lumina
extendi ratio hæc nostra, ex sensu, et ex Astrologorum decretis ducta, satis demonstrat.
Sin contra dicatur, corpora stellarum ingentia quidem esse, totque Soles
constare posse, attamen non luce sua lucere, sed a Sole lumen omne accipere: atque ita sui
parte ad nos versa lucere opposita non lucere, atque ideo non extra mundum lumina
sua mittere. Deinde si opposita quoque luceant parte, non posse lumen proiici in
vacuum. Tertio, quamvis etiam proiiciatur, non proiici posse in infinitum. Finiti enim corporis
finitam esse virtutem. Atque inde fieri, si mundi totius finita virtus est; finiatur partis cuiusque
virtus, necesse est. Præterea, si detur lumen in infinitum propagari spacium, quid prohibet,
mundum quoque infinitum dici? Quando mundus id sit, quod omnia contineat? Et cui nihil
desit? At mundum finitum esse, sapientibus est iam, et persuasum, et confessum. Ideoque