Air lucem hanc, quæ imago sit paterni profundi, esse supramundanam, sicuti et exemplar eius
supramundanum est; supramundana autem ea sunt, quæ essentiæ suæ præstantia mundana
corpora omnia, et excedunt, et excellunt; hoc est incorporea sunt. Itaque lumen hoc primum et
supra mundum est, et in corporeum est. Ad cuius contemplationem, Platonis auditor, eorum
librorum author, qui sub Ægyptiæ sapientiæ titulo, circumferuntur; quem hoc semper nomine,
quoniam proprium non habemus, nominabimus; nos adhortatur his verbis.
“Maiore tamen studio, in mundi eius qui cœlesti superior est, quam in ipsius
cœlestis contemplationem incumbendum.”
Est autem incorporeum hoc lumen, quia simplicissimum est, et igni Empyreo simplicius. Quia
ignis hic, et corpus est, et lucet, et calet. Lumen autem primum non aliud est quam lumen.
Itaque ut simplicius, ita superius est Empyreo et excellentius. Cuius effectrix, sicuti et
animatrix videtur anima Fontana; a qua animatur, simul cum igne, et æthere, et hyle. Quam
affirmat idem Zoroaster opificem esse inferiorum: cum ait.
Ὃτι ἐργάτις, ὃτι έκδότις ἐσί πυρός ζωηφόρου.
“Quoniam opifex, largitrixque est, ignis vitiferi.”
Per omnia scilicet inferiora fusi, quæ dum animat, calorem, lumenque vitamque eis largitur. Id
autem facit potestate ei dara a patre; ut ipsa sit ignis lucidus. Ait enim oraculo alio.
Ὃτι ψυχὴ, πῦρ δηυαμει πατρος οὖσα φαεινόν.
“Quoniam anima, ignis, potentia patris exiitens fulgidus.”
Qua potestate dum operatur anima, ait.
Μιγνυμένων δ'ὀχετῶν, πυρός αφθιτου ἔργα τελοῦσα.
“Mistis canalibus, ignis incorruptibilis opera efficiens.”
Omnia namque mundi corpora et supera, et infera, animæ Fontanæ opera sunt, partim sibi
proxima, partim instrumentis aliis mediantibus operans. De quibus postea suo loco; Nunc
propositum de incorporeo hoc primo lumine peragamus. Lumen hoc primum inquam,
incorporeum est, et ideo imago paterni profundi, quod profundum, et ipsum incorporeum et
supramundanum est. Necesse enim est, lumen hoc primum, incorporeum, et supramundanum,
vel a proxima supramundana essentia provenisse, anima scilicet Fontana; vel a superiore
aliqua per mediam animam. Supra autem animam Mens est secunda; ante secundam prima;
ante primam pater. Qui quidem pater dicitur:
Πάντα ἐξετὲλεσε πατήρ, καὶ νῷ παρέδοκε δευτερῳ.
“Omnia perfecit pater, et menti tradidit sæcundæ.”
Quæ paternum illud est profundum; et quam Platonis auditor vocat principem essentiam;
eamque esse lucem infinitam. Sic enim scribit: Rursus igitur, ad institutum regressi dicamus,
principem essentiam, quæ lux est infinita, nulla ex parte interite. Ideoque ab illa illustrari