Genius, sive Angelus, ut ipse se nominat. Deum in igne habitare est contestatus, Lactantius
namque responsum quoddam eius affert, in hæc verba.
Αυτοφυὴς, ἀδίδακτος, ἀμὴτωρ, ἀςυφέλικτος
Ουνομα, μη δέ λόγῳ χωρουμενον, ἒν πυρὶ ναίων.
Ταυτί θεὸς. μικρὰ δὲ θεοῦ μερὶς ἄγγελοι ἡμεῖς.
“Per se natus, non doctus, sine matre, immotus.
Nomen, neque in sermonem cadens, in igne habitans.
Hic Deus est. Parva vero Dei portio Angeli nos.”
Multa quoque in hanc sententiam possent ex sacris
Bibliis
adduci, sed illus sufficiat Danielis:
“Aspiciebam donec Throni positi sunt, et antiquus dierum sedit. Vestimentam eius candidum
veluti nix, et capilli capitis eius, quasi lana munda. Thronus eius flamma ignis. Rotæ eius
ignis accensus, Fluvius igneus, rapidusque egrediebatur a facie eius.”
Huic, illud consonat:
“Lucem habitat inaccessibilem.”
Et illud Divi Petri in
Epistola
.
“Qui de tenebris vocavit in admirabile lumen suum.” Et Iacobi illud.
“Omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est, descendens a patre
luminum.” De quo Ioannes.
“Quoniam Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ; sicuti et ipse est in luce.”
Rursus in
Evangelio
.
“In ipso vita erat, et vita erat lux hominum.”
Iterum quoque:
“Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine.” Et addit.
“Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera, quæ illuminat
omnem hominem.”
In
Apocalipsi
quoque multa sunt in hanc sententiam, rerum lucidarum, flammæ
ignis, candelabra, aureæ Zonæ, capilli candidi, et stellæ et facies eius sicut Sol lucebat.
Chorus quoque Apostolorum universus in Symbolo, de Christo cecinit:
Deum de Deo, lumen de lumine. Divorum ergo hominum veterum, et Deo afflatorum; et
Christi etiam ipsius verbi Dei, ac filii testimoniis quando dixit.
“Ergo sum Vita, Veritas, et Lux.” et
“Ego sum Lux mundi”, et eorum qui cum eo, convixerunt, et Sacrosanctæ Ecclesiæ
dogmatibus, quibus impie, Aristotelica fatuitas de lumine præferatur; et Pater Deus, et
Filius, et Spiritus Sanctus ignes, et luces, et lumina sunt. Non qualia oculis conspicimus. Sed
qualia, divinitus revelata, mente percipimus. Ad quos, ut ad purissima rerum
omnium principia, eorum lumine, nobis prælucente, via ac scala luminum, ac lucium ascendi-
mus. A lumine scilicet hylæi mundi, ad lumen, lucesque æthereas: ab æthereis, ad Empyreum
scandentes, ab Empyreo ad φάος, ad
Panaugiam
, ad supermundanum Solem, ad lucem, verbi
ac filii, et ad lucem patris infinitam. A lumine quoque incorporeo animi vegetantis, ad lumen
animi sentientis. Ab hoc ad lumen animi ratiocinantis. Ab hoc itidem ad lumen primariæ
essentiæ. Et ab hoc denique ad lucem, ac lumen, patris luminum, ac primarium lucis fontem,
atque abyssum. Apud quem deinceps, aliquandiu philosophando immoremur, in eoque et
consistamus, et confidamus.
ἡ γὰρ πυριθαλπὴς ἔννοια θεόθεν φάος ἒξει.
Calens enim igne mens, a Deo lumen habebit.
FINIS DECIMI LIBRI.