Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 68

perquirendum; ne in tanta rerum varietate, in tanta pulchritudine, in tanta luce, oculos
habeamus, et cæci tamen ambulemus. Hoc ergo Inquisitionis tantæ, initium esto.
Rerum universitatis, vel fuit aliquod principium, vel fuit nullum. Si nullum
dicamus fuisse rerum principium, falsum puerit, quod inter initia, universæ huius nostræ quam
condimus philosophiæ, audenter satis pronunciavimus. A principio esse omnia. Atque ita, ictu
uno, universus noster corruet labor. Id ne fiat, philosophando, ita succurramus.
Principium absolute, id esse dicimus, ante quod nihil est, in quo, et a quo, et post
quod omnia sunt; tum in rerum universitate tota: tum in universitatis singulis generibus
iterum.
Tale principium universitatis, vel fuit aliquod, vel fuit nullum. Si dicatur fuisse
nullum, neque primum in ea erit ullum. Si nullum fuit primum, neque fuerit secundum, neque
tertium, neque aliud deinceps. Vel forte primum, et principium, non sunt idem. Hoc ergo prius
quærendum, an hæc duo idem sint omnino? An vero sint inter se diversa? An vero etiam, et
diversa sint, et idem? Idem sane, quo primum alia tantum antecedit. Principium, et antecedit,
et efficit. Atque ita, Primum, ordinem solum respicit. Principium, et ordinem, et efficientiam.
Ergo sub principii nomine, et antecedentiam, quæ primi est, et efficientiam, quæ principii est
propria, comprehendamus in disputando.
His ita propositis, et expositis, iterum quæramus.
In rebus, principium ne aliquod fuerit, a quo res ipsæ primo, atque ordine sint effectæ? An
vero tale principium fuit nullum? Et res omnes, ex se, et per se ipsas, ab initio constiterunt,
et adhuc constant? Si dicatur rerum universitas, ex se, et per se ab initio constitisse,
principium sane habuit nullum. Necessaria enim hæc est divisio. Res omnes vel a se sunt, vel
ab alio. Necessaria et hæc inde ducta argumentatio. Sed res a se fuere, et a se sunt, ergo neque
fuere, neque sunt ab alio. Ergo omni principio, et caruere, et carent. Hoc ergo disquirendum.
An revera, res et entia omnia a se fuere, et nullo alio, ut essent, eguere?
Res et entia, necessario, aut finita sunt, aut infinita. Cum finitum dico, et essentia, et
viribus, et actionibus finitum esse intelligo. Itidem et infinitum, et essentia, et viribus, et
acionibus esse infinitum. Locum enim non habuerit horum trium comistio, si dicatur, res
essentia finitas esse, viribus vero infinitas: aut finitas viribus actionibus esse infinitas. Neque
aliter. Res essentiæ esse infinitas, viribus, et actionibus esse finitas. Neque viribus infinitas,
actionibus esse finitas. Ex priore illo membro, Aristotelica illa mundi corruit æternitas. Quæ
corpus finitum cœli, viribus natura sua finitis, actione motus, facit infinitam, sed nos ad rem
nostram. Res et entia necessario, vel et essentia, et viribus, et actione sunt finita, vel his
tribus omnibus sunt infinita. Si infinita dicantur, et res singulæ, et mundi corpus universum,
infinita erunt. Et totum ex infinitis partibus, singulis, erit infinitum. Quod utrumque
Aristoteles idem profligavit, et rationes nostræ antecedente libro profligarunt id ipsum, et ratio
alia etiam nunc profligat. Sequeretur namque partem aliam, pars alia, ut est maior, essentiam
infinitiorem, maius cœlum, quam terra, esse quoque infinitius; et mundus, qui est totum
partibus singulis, quæ infinitæ supponuntur, quia sit maior, esset quoque vel infinitior,
vel singulis partibus æqualis, et musca æqualis esset mundo, quia et ipsa est infinita. At hoc
ridiculum. Illud absurdum, quia infinitum, non est alio infinito maius. Et præter has
absurditates hæ aliæ consequerentur, quod totum esset partibus suis singulis æquale, et quod
totum parte una non esset maius. Namque si singulæ infinitæ sunt, infinito autem nihil maius:
omnes et inter se, et cum suo toto erunt æquales. Quæ omnia impossibilia, sequentur ex ea
positione, res omnes esse infinitas. Res ergo non sunt infinitæ. Sunt igitur finitæ. Si finitæ, et
essentia, et viribus, et actionibus sunt finitæ. At nullum ens finitum, a se ipso est, aut a se esse
potest. Ratio id probat validissima. Actio enim omnis a viribus venit: Vires ab essentia, hæ
omnes finitæ, si ergo res a se essent, per propriam essent actionem, ergo actionem prius
haberent, quam essentiam, et essent prius, quam essentiam ac quirerent. Quod contra rerum
ordinem est. Et virium, et actionum, essentia ipsa est principium, et fons. Ergo neque vires,
1...,58,59,60,61,62,63,64,65,66,67 69,70,71,72,73,74,75,76,77,78,...411
Powered by FlippingBook