Accidentia ergo, in universo, et in universum omnia, tot numero, et tam illustria, e se esse non
potuerunt: per se stare nequeunt.
At substantiæ quæ dicuntur duplices videntur a philosophis omnibus cognosci, et
concedi. Corporeæ quas cernimus, et incorporeæ quas non cernimus. De corporeis primum.
Corpora ingentia, immensaque illa cœlestia molibus suis, e se esse, in se, et per se
stare posse forte videantur. Quo enim alio, tantæ moles indigeant, cui innitantur? Aut a quo
sustineantur? Elementa, putavit quispiam, et centro universi, circa quod sunt, egere, ut sint, et
a cœlis ipsa circumdantibus contineri, et sustineri. Esto. Igitur, elementa a se non sunt, a se
non pendent. Alienis viribus, et ope, egent, ut sint, centro scilicet, et cœlis.
At inter cœlos, qui minores sunt, a maioribus continentur, et sustinentur. Unum
inter eos maximum, alios quidem continet, ac forte sustinet, ipsum ab alio maiore nullo
continetur, nec sustinetur. Forte tamen ab inferioribus, et se minoribus, cœlis et elementis,
usque ad centrum dispositis, sustinetur. Si id detur, non a se sustinebitur, neque per se
stabit. Ergo neque a se est. Ergo neque a se fuit ab initio. Ergo ab alio fuit. Atque ita
principium habuit, a quo est effectum.
Si hæc ita sint, et ut rationibus sunt probata, ita concedantur, iam omnis cessat
principii quæstio, et inquisitio. Sed si contentionum studio non concedantur; e se ne ideo,
cœlum primum fuit? Per se ne stat? Si per se stat, et e se fuit, non ab alio fuit, neque
principium habuit. Si a se fuisse, ratio convincat, principium etiam nullum habuisse
convicerit. In id ergo incumbamus. An e se fuerit, cognoscamus. Idque in primis confessu
philosophantium omnium corpsus esse statuamus. Corpsus inquam non artificiale,
non mathematicum, quæ cogitationis, quæ manuum nostrarum dicunt esse opera, sed
corpus naturale. Hoc autem Physicorum probatissimi, longitudine, latitudine, profunditate,
atque antitypia constare deffinierunt. Hæc vero qua tuor quo nam ordine, a natura
disponuntur? Nullo alio, quam quo sunt a nobis recensita. Resistentia ergo hæc, et antitypia,
ut corpus perficiat naturale, tribus illis, ut se præcedant opus habet. Illis ergo eget. Ergo
antitypia non a se, non e se corpus naturale conficit. Sed nec profunditas in opus exit, nisi duo
reliqua ante cedant? Et latitudo, longitudine opus habet, ut se præcedat, ergo longitudo sola, e
se esse posse videatur, quia ab aliis non pendeat. At sola ipsa corpus naturale non constituit, et
per se sola quantitas est. Quantitas vero accidens est. Accidens subiecto indiget. Ergo et
longitudo e se non est: et ut corpus conficiat naturale, alliis tribus eget. Ergo harum quatuor
rerum, nullæ, e se, aut a se, aut per se sunt. Ergo neque corpus ex eis constans, e se, aut a se,
aut per se vel est, vel esse potest. Sed et alia idem probemus via.
Corpus naturale, vel totum est, vel non est totum. Si totum non est, pars totius aliqua
est. Si pars est, toto suo eget, ut pars sit, ac etiam ut sit. Ergo corpus, qua pars est, non e se,
aut a se, sed a toto est. Sin autem corpus totum sit; totum autem partibus constat, partibus ergo
ut sit, indiget. Igitur e se, et a se non est. Aliter, Corpus naturale omne, sensibile est, sensibile
omne, sensibus est subiectum; atque ita vel color, vel sonus, vel odor, vel sapor, vel
tactilis qualitas est. Atque ita qualitas, seu quantitas sub sensibili communi, sensibile facit
omne corpus naturale. At qualitas et quantitas accidentia sunt. Accidentia subiecto egent. Ergo
corpus naturale, qua sensibile est, subiecto eget ut sensibile sit. Ergo a se non est sensibile. At
subiectum hoc, forte per se fuerit, et a se. Si nudum maneat, corpus naturale non
constituet. Quod si constituere debet, aliud acquirat est necesse, quod formam vocavere, cum
qua iuncta subiecto, corpus naturale constituetur; subiectum ergo hoc, forma indiget ad
corporis, constitutionem. Et forma itidem subiecto indiget, ut ex utrisque corpus confletur.
Ergo corpus tot rebus indigum, e se, et a se esse, nec potuit, nec potest. Si a se, neque sunt
corpora neque constant per se, necessarium iam erit, ea ab alio esse, et ab alio pendere. Quæ
res, cum tot rationibus verissima sit demonstrata, verissime concludetur, corpus omne ab alio,
essentiam suam habere, sicuti et motum ab alio habere est antea probatum. Quod si id
corporibus omnibus necessario evenit. Primum quoque cœlum, ut corpus naturale est, non e