Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 69

neque actiones ullæ a se sunt, sed ab essentia, et a principio quæque proprio, eoque finito. At
essentiæ rerum, cum finitæ sint omnes: a se ne ipsis potuerunt esse? Non potuerunt. Eæ
namque duplices sunt æternæ, et corruptibiles. De secundis hisce, nemo dubitat, ex se, et se
non esse, sed ab aliis, et esse, et vivere, et pendere, et conservari, et etiam corrumpi. Priores,
quæ æternæ putantur, elementa tota sunt: cœlestes orbes, cœlestia sidera, mundus universus.
Hæc an a se sint: an et hæc ab alio, ita per quirere pergamus. Si horum partes corruptibiles
sint; totum ne quoque facient corruptibile? Elementorum equidem partes omnes, separatim
sunt corruptibiles. Quod nemo negat, et inductio probat. Ergo elementa per partes singulas
sunt corruptibilia. Ergo et tota per omnes partes corruptioni sunt subiecta. Idque sui natura.
Ergo sui natura elementa non sunt æterna. Si æterna sui natura non sunt; neque etiam a se
sunt. Ergo sunt ab alio. Ergo a principio. At elementa, mundi partes sunt, inter principales, et
sunt corruptibilia, cur ergo non et mundum in corruptionem secum trahent, si quando in
corruptionem ipsa ruant? Nam sine elementis, mundus, quo modo amplius erit mundus? Aut
quo modo, magna parte perdita imperfectus factus, perfectus amplius erit? Quæ conditio ei
tribuitur propriissima. Si dicatur, elementa non iri corrupta, atque ideo neque mundum iri
corruptum: id sane præter naturam est, ac violentum. Violentum autem, nullum perpetuum.
Natura enim sua corruptioni sunt obnoxia. Atque tantumdem est, dicere, elementa sunt
natura suam corruptibilia, non tament corrumpentur: ac si dicamus. Ignis natura sua est
calidus, num quan tamen est, aut fuit, aut erit, calidus. Aqua natura sua humida est, numquam
tamen hume facit. Ergo si elementa corruptum, non eunt, id non suæ naturæ, sed potentioris
causæ est munus; principis illius a qua pendent, et a qua fuerunt. Igitur et mundus, si
corruptibili haud parva eius parte, corruptioni ipse non datur, id non suæ naturæ, sed muneri
principis, a quo est, et fuit, et a quo pendet, est tribuendum. Ergo per se corruptibilis mundus,
a se non est; a se non fuit; a se non erit. Si totus a se non est, quomodo cœli, quæ partes eius
sunt a se fuere? Si neque totus, neque partes a se sunt, igitur, sunt ab alio, igitur a principio.
Si quis dicat, cœli æterne durant, astra æterne lucent, ergo a se sunt. Id urgeamus. Si partes
cœli, astra, nascuntur, et intereunt, æterna sui natura nequaquam sunt. At intereunt, et
nascuntur (quod experientia pluries ostendit, et nos suo dimonstrabimus loco) et cœli partes
sunt. Ergo et totum, cum partibus, interitui est obnoxium. Et si æterno durat: id alterius est
munus: non naturæ suæ. Ratio alia. Cœli et astra, corpora sunt, essentia, et mole finita,
viribusque finitis; actionibus quoque finitis necessario erunt. Ergo æternitatem, quæ infinita
est, a se non habebunt. Si non a se, ergo ab alio. Si ab alio, actionem motus æternam habent,
ab alio quoque vires habebunt æternas. Si et vires ab alio, etiam essentiam ab alio æternam
habent. Igitur, et essentiam, et vires et actiones, si æternæ erunt, ab alio habebunt. Ergo et
essentiam simpliciter et reliqua simpliciter habebunt ab alio. Non enim æterna ab alio, a se
vero simpliciter erunt. Sunt enim corpora. Corpora omnia sunt trine dimensa; trinum omne,
tribus finitur, ergo corpora sunt finita, et essentiam finitam habent. Ergo et viribus et
actionibus, sunt, et erunt finitis. Ergo non æternis, si non æternis, ergo corruptibilibus. Ergo
non a se. Ergo ab alio. Ad hæc, Corpora sunt. Corpus sui natura nihil agit, ut est antecedente
libro ostensum. Si nihil agunt, neque se ipsa agunt. Si se ipsa non agunt neque se ipsa egerunt.
Et ad hæc, si se ipsa egissent, fuissent ante quam essent. Ergo non a se fuere. Ergo ab alio
fuere. Si ab alio, ergo a principio. Ergo principium aliquod rerum fuit, corporearum; et
corporum universitatis. Quod caput erat, alterius partis nostrem quæstionis.
Hoc ipsum, quoniam maxime referat ad hanc philosophiæ nostræ partem
stabiliendam, quæ reliquæ totius, est primum ac princeps fundamentum, alia item methodo
confirmemus.
Rerum universitas substantiis constat, et accidentibus. Accidentia, neque a se sunt,
neque per se stare, aut esse possunt. Substantiis enim opus habent, e quibus et nascantur: et eis
innitantur, in quibus, et sint, et stent, et eis accidant, et accedant, et ab eis iterum recedant.
1...,59,60,61,62,63,64,65,66,67,68 70,71,72,73,74,75,76,77,78,79,...411
Powered by FlippingBook