essentiam a primis illis innominatis habent, et vitam, et motum. Et si a cœlesti motu:
elementorum motus, et alterationes fiunt a primis illis, primo fient. Et Natura si quæ est
universalis, inde quoque est. Ergo ex mente Aristotelis, Principia rerum plura quidem erunt,
sed non ea quæ ipse labore maximo adstruere est conatus. Non primus motor, non Deus, non
Mens, non reliqui cœlorum motores, non primum cœlum, non cœli reliqui, non eorum
motus ulli, non natura universa. Quid ergo huic tam inconstanti, tam sibi non constanti facias
philosopho? Quid item facias tribus illis suis principiolis, formæ, privationi, casui? Nam
principium, primum quoque est; forma vero prima non est. Prior enim est materia, deinde
forma ei advenit, vel aliunde, ab effectore aliquo in eam inducta; vel e materiæ, ut loquitur
Peripatus, ventre educta. Sed hæc forma, non principium, sed pars est compositi. Pars autem
principium nullo modo totius dici potest, aut debet. Nomine ergo etiam est abusus;
præter quam quod generatorum hæc forma est, mundi totius nullam umquam formam, aut
assignavit, aut nominavit, nec Peripati Magister, nec Peripatus universus. Quid vero privatio
formæ inter principia, fuit numeranda? Quæ quia nihil est, nihil potest, nihil efficit. Quæ
suo confessu ens non est. Nullas ergo habet vires, nullasque ideo actiones. At principium,
efficientiam nisi habeat, minime est principium. Quid vero casum, principium rerum esse
dicemus? Quem Epicurus in totam rerum universitatem, quæ et tota casu facta sit, et
casu etiam num constet: Aristoteles vero, in naturalium partem induxit, et partis
principium hic, ille totius esse dixit. At si quis ambos intteroget, quid nam iste casus sit,
respondere nesciant aliud, et nequeant, quam quod sit, quædam vel non causa, vel causa per
accidens. Quæ dum propria causa non est, non est causa. Nos enim dicimus, omne quod
factum est, omne quod sit, a sua causa determinata, et propria factum esse, et fieri. Non ergo a
non causa. Non ergo a causa per accidens, quæ universalis esse possit dici. Adde quod et
casum hunc in mundo ponunt, et in elementorum mutationibus: non autem aut ante, aut
supra mundum. Nos autem principium quærimus, quod et ante mundum fuerit, et mundum
constituerit. Non ergo casus, hoc principium esse potest. Iam vero, qui vel ignem, vel
aerem, vel aquam, vel horum media quædam, mundi principia esse voluerunt, ad materiale
principium, sicut et Chaos, et atomos, et Homœomerias, ea omnia retulerunt. Nos vero
principium modo indagamus, quod mundi fuerit opifex, et effector. Stoicorum vero
fatum, nostro seculo, nomine magis notum est, quam vel opere, vel viribus, vel essentia. Quæ
enim de eo, hinc illuc sparsa dogmata leguntur, tam varie sunt relata, ut scire certo
nesciamus, quid ea schola fati nomine tibi voluerit. Si vero, quod relatorum maior pars velle
videtur, fatum sit εἱρμός causarum series, et cathena, unde sit εἱμαρμένη dicta, concedemus
huius cathenæ summum, rerum omnium esse principium. Totam vero causarum cathenam,
non unum principium, sed multa esse dicemus, sibi invicem subordinata; et omnia principiata
esse potius, quam principium, quod supremum sit eius cathenæ, ac primum. Eorum vero quæ
præcedente libro examinavimus nullum esse cunctorum principium, et tunc clarum fecimus, et
brevibus etiam nunc confirmemus. Mundum, rerum quæ in eo sunt, putarunt quidam esse
principium. Mundus autem corpus est, Corpus omne trine est dimensum. Dimensum omne est
divisibile. Divisibile omne, est sui natura, si continue dividatur, corruptibile. Corruptibile
nullum, non corruptibilium esse potest, principium. Sed et ostensum est antea, nec elementa,
nec astra, nec cœlos, nec denique mundum, esse posse principium primum. Ergo neque corpus
ullum. Est igitur ad incorporeas res confugiendum. Eæ non una sunt. Pauciores non
sunt, quam sint nostratium rerum species. Multitudo hæc earum, vel est confusa, vel est
ordinata. Confusio imperfectionem arguit magnam ita, ut neque in res natura factas, habere
videatur locum. Ordinata igitur est. Ordo duplex, vel coordinationis æqualium, vel
inæqualium subordinationis. Utrumque in Aristotele agnovimus. Priorem, quando dixit, supra
extimam lationem, ordinata esse quædam æqualia, et ea æque prima, et æque suprema.
Alteram in subordinatione earum substantiarum, quas credit, singulos movere cœlestium
orbes. At has omnes, non posse rerum principia esse, ordo ipse earum facit manifestum.