sicuti non esse una, et malum eis est, et malorum maximum. Nam non esse unum, est esse
divisum. Esse autem divisum, ex propria extrahit natura, atque hyparxi. Unum ergo esse
singula, idem est, cum eorum bono, cum eorum optimo. At hoc unum, venit eis a primo uno.
Ergo ab eo venit etiam eorum bonum. Atque ita primum unum entia, et bona facit. Vidit
enim, quæ fecerat, et erant valde bona, et bonum eis omnium est causa. Igitur, et ipsum
primum unum, bonum est. Non enim a malo, aut a non bonum, bonum provenire, sui
natura potest. Ergo et ipsum bonum est. Bonum inquam, et in se, et sibi, et aliis. Bonum
hoc, primum unum est. Ergo et primum bonum est. Ergo primum unum, et primum
bonum idem est omnino. Et qua unum, entia facit, et qua bonum, bonum entibus facit. Et qua
primum sunt, et qua faciunt, principium quoque sunt. Hæ enim duæ principii erant
proprietates. Ut primum esset, ut efficientiam haberet. Ergo unum bonum, principium, una,
eademque res est. Ut enim antea demonstravimus, unum, et principium idem esse, ita nunc,
quia unum, sit bonum, principium, et bonum idem erunt. Igitur hæc quæ videntur tria, unum,
bonum, principium, una, eademque res est. Et quamvis tribus eam dicimus nominibus,
unum tamen, et idem sunt. Nullam enim fas est in unum, quod unum tantum sit, cadere
distinctionem, aut differentiam. Non actu, ne unum quod unum tantum est, multitudinem in
se habeat. Non potentia, ne unum imperfectius sit, quam ea quæ ab eo procedunt actu
omnia. Nulla ergo in unum cadit diviso. Est enim omnium simplicissimum, et undequaque
non nisi unum. Et quamvis, et hæc tria ei tribuantur, et alia, ut sit, et causa prima, et primum,
et simplicitas, et potentia, et perfectio, et alia: omnia tamen unum sunt; et omnia ei, uti
uni insunt, et uniter, et une, et indistincte. At hæc omnia, si ut uni ei insunt, inerunt ne ei
quoque, uti principio? Aut uti principiata? Si ita, ipsum et principium erit, et principiata. Quod
si sit, vel non unum erit amplius, vel et unum erit, et non unum. Et quod unum tantum esse
debebat, unum erit non unum. Verum, et maius quiddam in dubium venit. Si unum hoc,
principium esset debet vere, principiatorum author, et effector sit, necesse est. Et principiata
omnia, a principio erunt principiata. Quæ si ita sint, principium hoc, ultra ne omnem
principiatorum numerum erit? An unum erit, e principiatis? Si hoc detur, et principium erit, et
principiatum. At si principiatum est, principium iam non erit. Neque etiam erit primum, et
ante ipsum qui a sit principiatum, aliud necessa est esse, quod eius sit principium. Atque ita
quæstio abierit in infinitum. Si hoc non conceditur, principium ita erit principium, ut non sit
principiatum. Et sit ultra principiata omnia. At si ultra omnia est, quo modo, eo, omnibus non
annumerato, nec connumerato, et ab eis absente, omnia dici poterunt omnia? Omnia namque,
ea videntur esse, quibus nihil deest. At his principium deest, quia cum eis non est, neque
in ipsorum numero est comprehensum. Vel ipsum, cum omnibus esse dicemus? Et inter
omnia? Vel omnia esse post ipsum, ut et omnia ab ipso? Sed si omnia ab ipso, et post ipsum:
iterum quo modo sine ipso erunt omnia? Aut simpliciter omnia? Ad hæc, qui dicit
omnia, multa dicit, sed finita. Nam si infinita diceret, non vere omnia diceret. Nihil ergo
ultra, et extra omnia, videtur esse posse. Neque ergo hoc principium, extra, et ultra omnia
erit. Ergo cum omnibus, in omnibus, et inter omnia. At si hoc, etiam omnium aliquid. At
si hoc, non iam erit omnium principium. Atque ita, nullum prorsus erit rerum principium,
et omnia principio carebunt. Et in infinitum quæstio hæc nos ducet. Et omnia erunt
sine principio, et si hoc, etiam sine fine, et si hoc, infinita.
Rursus omne quod est, vel principium est, vel a principio. Ergo et omnia, vel
principium sunt, vel a principio. Si omnia, sint principium, nulla erunt principiata. Si omnia,
a principio sunt, principium cum omnibus non erit, sed extra omnia. Itaque cum
omnibus neque est, neque cum eis in comparationem venit. At si in comparationem cum eis
non, venit, cum eo nihil habent rei. Si nihil cum eo habent rei, ipsa non erunt principiata,
neque ipsum eorum erit principium. Verum dubitationes hæ, nostrarum cogitationum
sunt imbecillitates. Ipsum autem principium, et ultra principiata est, et cum principiatis,
et hæc in ipso sunt, et cum ipso, et ab ipso. Et modus est inveniendus quo ipsum