unum erunt. Nam si illa sex tantum, in illo, unum essent, deessent illi entia reliqua. At carens
reliquis omnibus, quo modo vel absolutum, vel perfectum, vel sufficiens, vel bonum esse
posset? Atque hæc irrefragabilis est ratio, quia absolutissimum, et perfectissimum, et
sufficientissimum est, nihil ei deest, materia cum nulla est. Omnibus ergo affluit. Ergo in se
habet omnia. Ergo hyparxis eius sunt ipsa omnia. Et quia simplicissimam etiam est, et unum:
hæc omnia quæ hyparxin ei faciunt, unum in eo erunt, uno suo, una sua hyparxi, in unum
coarctata, in unum redacta, non quidemvi ulla, sed sponte suæ naturæ, quæ vi, res reliquas
omnes et cohibet, et eas supereminet. Cum ergo in uno, omnia entia sint uniter, atque
indiscrete, cognomina illa sex, apud nos ei sunt adinventa, unum, simplex, absolutum,
perfectum, sufficiens, bonum. Sed extrema duo præcipue ei remanserunt, unum, bonum.
Unum quidem, quia simplicissimum, et absolutissimum. Bonum autem, quia perfectissimum,
et sufficientissimum. Et bonum, qua plenum sui, qua plenum omnium, qua plenum sibi, qua
plenum omnibus. Unum etiam, qua unum sibi et omnibus, qua unum omnia. Qua unum
omnibus. Qua omnia in uno, uniter, una. Qua omnia, uno una. Qua omnia in uno, una sibi, una
omnibus, sed hoc ipsum, in uno esse omnia, alia quoque demonstremus methodo.
Ante quam entia sierent, unum, ubi nam erat? Non enim erat, nihil, quod est ostensum.
Si unum, nihil non erat. Unum ergo erat. Si unum erat, erat ergo. Si erat, ubi nam erat? Vel
inter entia? Vel inter non entia? Si inter non entia dicamus, in nihilo ergo erat? Namque non
ens, nihilum est. Et nihilum est non ens. Unum ergo, a nihilo circundabatur a nihilo
terminabatur? Si e contra dicamus, unum inter entia fuisse, quo modo id vel concipimus, si
entia nondum erant? Ergo erat, iterum in nihilo? Nullibi ergo erat, et tamen erat. Hac
ingrediamur neccessaria divisione. Vel unum erat in entibus, vel entia, nondum entia, erant in
uno. Vel nec entia in uno; nec unum in entibus. Unum quidem in entibus non erat: nondum
enim erant. Neque entia erant in uno, nondum enim erant. Ergo neque ipsum in illis, namque
illa in ipso. Unde ergo entia prodierunt? E nihilo? At e nihilo nihil fit. Ergo a se ipsis, et e se
ipsis prodierunt? At contrarium est iam demonstratum. Et præter hoc, Prodire, actio est. Actio
venit a viribus. Vires ab essentia. Erant ergo, antequam essent? Et qua ratione, vel concipi
mente potest, entia a se, et e se ipsis prodiisse, si non erant. Reliquum ergo est, quia neque a
nihilo, neque a se ipsis entia prodierunt, omnia in uno fuisse, et ex ipso prodiisse. In uno
quidem erant, per se, et sui natura, nondum entia. At quatenus erant in uno, iam entia erant.
Per unum enim entia omnia sunt, quod sunt. At, erant in uno, omnia, vel aliqua? Si dicamus
aliqua, hæc unde nam prodierunt? Vel a se, vel a nihilo? At hoc absurdum, idem quod
superius. Ergo in eo erant omnia. Entia ne, an etiam non entia? Utraque respondet Hermes:
Ἐστίν αὐτὸς καὶ τὰ ὄντα, καὶ τὰ μὴ ὄντα, τὰ μην γὰρ ὄντα ἐφανέρωσε, τὰ δὲ μὴ ὄντα, ἔχει
ἐν ἑαυτῴ.
“Est ipse, et entia, et non entia. Entia quidem fecit manifesta; non entia vero habet in se
ipso.”
Vocat enim ea quæ non sunt, inquit Apostolus, tamquam ea quæ sunt.
Omnia ergo entia in se, unum continebat, antequam entia extra eum prodirent.
Cumque omnia contineret, non dissipabatur, aut spargebatur in ea. Sed unum remanens, ea
omnia habuit, et ab eis non est habitum. Ea quoque etiam num habet, et ab eis non habetur. Et
cum ea habeat, et non habeatur, nullum ipsorum entium est, in quo ipsum non sit. Nam si
alicubi non sit, omnia non habet. Et si non sit ubique aliquid ipsum continet, ut nequeat esse
ubique. Si id, ipsum continet, etiam ipsum terminat. Atque ita, quod minus est
infinito, infinitum terminabit. Et ipsum finitum faciet, et infinitum ergo a se, et finitum ab alio
efficietur. Hoc vero impossibile est. At si verum est, ipsum esse ubique, falsum fuerit, ipsum
esse tantum alicubi. Falsum fuerit, ipsum esse nullibi. Si ergo nullibi non est, a nullo abest.
Si a nullo abest, erit ubique, et in entibus, et in non entibus. Et ubicumque sit, erit in se
ipso, et omnia in ipso. Igitur, neque ipsum abest ab aliis neque ipsum est in aliis, neque ab