 
          parturisset. Et posset de parturiente hac, iterum quæri, a quo nam esset parta? A multisne, an
        
        
          ab uno? Et iterum in infinitum quæreretur. Necessario ergo relinquitur, ut multitudo omnis, et
        
        
          fuerit, et sit ab uno. Ergo multitudo omnes prius fuit in uno. Non enim unum, multitudinem de
        
        
          se protulisset, nisi eam in se præhabuisset: nemo enim dat, quod non habet. Multitudo ergo
        
        
          entium ab uno fuit illo, scilicet primissimo, quod unomnia vocavimus. Multitudo inquam
        
        
          entium, quorum duo genere distinximus, incorruptibilium, et corruptibilium. Horum autem
        
        
          utrum, ab illo uno est? Namque, entia illa, quæ in ipso diximus esse omnia, sint ne a duobus
        
        
          hisce entium generibus diversa, aut sint eadem, in magno videtur esse dubio. Nam si hæc, illa
        
        
          sunt, unum, ipsis est exinanitum. Atque ita imperfectum redditum, et non sufficiens, et non
        
        
          bonum. Si vero hæc, ab illis sunt diversa, quo modo, vere dictum est, in uno entia omnia
        
        
          fuisse? An vero, utrumque verum est, et eadem esse, et non eadem. Eadem quidem eo modo,
        
        
          quo causa, et effectus idem sunt. Non eadem vero, eo modo alio, quo causa et effectus, sunt
        
        
          inter se diversa. Ita enim dicimus. Entia illa quæ in uno et fuerunt, et adhuc sunt, causam
        
        
          entium horum aliorum fuisse, et adhuc esse. Hæc vero effectus illorum esse. Sed quia duo
        
        
          genera hæc alia, sunt inter se diversa valde, æque ne utraque primorum illorum in uno entium,
        
        
          sunt effectus? An vero, altera horum prior sunt effectus, altera posterior? At uter prior? Uter
        
        
          posterior? Procedante sermone id aperietur, si prius aperiatur modus, quo secunda hæc
        
        
          a primis illis prodierunt. Et qua de causa, et quibus gradibus, et quo ordine, et quo
        
        
          item tempore. Hæc enim omnia ad perfectam hanc scientiam, contemplatu sunt necessaria. De
        
        
          modo igitur prius. Qui duplex se se offert vel propriis viribus unius, hæc secunda sunt de se
        
        
          prolata, vel propriis ipsa viribus ex uno evolarunt. Vel etiam ut utrisque. Si dicamus, entia per
        
        
          se inde prodiisse, et quasi columbas e peristereone, suis viribus evolasse, iam unum, ut
        
        
          peristereon nihil agens, principium entium minime fuerit, aut fuerit principium nihili. Quis
        
        
          enim illi bonitatis honos, si nihil aliud præstitit, quam entia prius in se continuisse, deinde
        
        
          evolare permisisse? Si hoc absurdum, quia omnipotens non fuisset: necesse est unum entia
        
        
          omnia produxisse suis propriis, nullis ipsorum entium viribus. Sed quæram, omnia entia
        
        
          produxit? Ea ne quæ in se habebat? An ab his alia? Si quæ in se habebat iam ea non amplius
        
        
          habet. Et est exinanitum, et imperfectum, et insufficiens redditum. At hoc longe absurdius.
        
        
          Ergo ab illis alia produxit. Entia ergo hic, triplicia se se aperiunt. Prima quæ in uno, et fuerunt
        
        
          et sunt, et duo secunda genera, æterna, et corruptibilia. Horum duorum, priora ostensa sunt
        
        
          æterna, meritoque dicentur secunda, mortalia dicantur tertia. Ab uno ipsa quoque, sed per
        
        
          media secunda, quibus postea aperietur modis derivata. Modo de secundis pergamus, et
        
        
          peragamus.
        
        
          Secunda igitur entia a primis profluxerunt. Prima ea dictum est fuisse quæ
        
        
          iamdiu, omnia, in uno, in un'omnia, uniter, une, simplicissimeque fuisse asservimus. Ea
        
        
          omnia, multitudo quoque ipsa est, sed simplicissima, et uniter una, ingenitaque, et
        
        
          improducta, et prima, et suprema. Quæ in un'omnia sempiterne fuit, et est, neque unquam ab
        
        
          eo, vel prodiit, vel prodibit: neque aliunde in ipsum venit. Sed ita est cum ipso una, ut magis
        
        
          unum nihil esse queat. A primissima hac et suprema, multitudine quæ in un'omnia, et quæ
        
        
          un'omnia est, secundam deducamus. Quia unum, un'omnia est, unum est, et omnia, et
        
        
          singulum eorum omnium, et unum, est omne. Idque, quia unum, est ubique, et ubique dum
        
        
          est, est in se ipso. Et omne se, et omnia in se, se ipso implet. Sed hæc, ut iam sæpius dictum,
        
        
          ineffabilia sunt, et omnem humani ratiocinii transcendunt conceptum: quoniam Pater se ipsum
        
        
          rapuit, et abysso sui luminis se operuit, ut ipsum per lumina sua agnosceremus quidem, sed
        
        
          cognosceremus minime. Verum quantumcumque id concipiamus, secundam entium
        
        
          multitudinem ab un'omnia, per emanationem venisse dicimus. Emanatio hæc, aliud est
        
        
          nihil, quam secretio, et proditio quædam ab illo un'omnia. Necesse ergo est, quia unum, et
        
        
          omnia sit, unum itidem, et omnia per eam emanationem de se proferat. Uno enim suo, hoc est
        
        
          se ipso, et sua hyparxi, unitatem primariam producit. Quia vero et omnia est, omnium suorum
        
        
          hyparxi, primariam producit multitudinem. Omne enim quod suo esse producit, atque agit,