“Una sola fuit lux intellectualis, ante lucem intellectualem. Et fuit semper Mens mentis lucida.
Et nihil aliud fuit huius unio, quam spiritus omnia continens. Semper in se existens.
Semper sua mente, et luce, et spiritu, omnia continens.”
Nam quod ait. Fuit lux, ante lucem. Prior lux pater est; Lux vero secunda, est filius.
Huius autem unio, scilicet cum patre, est spiritus, qui omnia continet. Sed de duobus clarius.
Ὁ δ'ἒκ νοὸς, φωτεινὸς λόγος, υἱὸς θεοῦ.
Ex mente (prima) lucidum verbum, filius Dei.
De quo verbo, sæpe loquens, iterum vocat filium.
Ἔστι δὲ τοῦ παντελείου πρόγονος, καὶ τέλειος, καὶ γόνι μος γνήσιος υἱός.
“Est vero perfectissimi, prognatus, et perfectus, et genitus, germanus filius.”
Hunc a patre minime distare ait.
Οὒ γὰρ διίστανται ἀπ’ ἀλλήλων, ἕνωσις γὰρ τούτων ἡ ζωή.
“Non enim distant a se invicem. Unio enim horum, est vita.”
Uniorem autem hanc, dixerat ante esse spiritum. De quo ita est locutus:
Ὁ θεὸς ἀρρενόθηλυς ὢν, ζωὴ, καὶ φῶς ὑπάρχων, ἀπεκύησε λόγῳ, ἕτερον νοῦν δημιουργὸν, ὃς
θεὸς πυρὸς καὶ πνεύματος ὢν, ἐδημιούργησε.
“Deus, mas foemina existens, et vita, et lux, parturiit verbo, aliam mentem opificem,
quæ Deus ignis, et spiritus cum esset, fabrefecit.”
Hanc opificem mentem, verbo consubstantialem affirmat esse.
Ἐπήδησεν εὐθὺς, ἐκ τῶν κατωφερῶν στοικείων, ὁ τοῦ θεοῦ λόγος. εἰς τὸ καθαρὸν τῆς
φύσεως ὁημιούργημα, καὶ ἡνώθη τῷ δημιουργῷ ὁμοούσιος γὰρ ἦν.
“Exiliit statim, ex deorsum latis elementis Dei verbum, in purum naturæ opificium. Et uniit se
opifici menti: consubstantialis enim erat.”
Si vero mens opifex, consubstantialis est verbo: verbum autem non distat a patre, uti
vidimus: nimirum, et mens opifex non distat a patre, et ei est consubstantialis. Vocat autem
opificem, seu conditionem hanc mentem, quia quasi proxime mundum fabrefecit. De
ea namque ait. Cum Deus ignis, et spiritus esset.
Ἐδημιούργησε διοικητάς τινας ἑπτά, ἐν κύκλοις περιέχοντας τὸν αἰσθητὸν κόσμον.
Condidit sectores quosdam septem, cui circulis continent sensibilem mundum.
Non tamen sine verbo, id eam fecisse ostendit.
Ὁ δὲ δημιουργὸς Νοῦς, σὺν τῷ Λόγῳ, ὁ περιίσχων τοὺς κύκλους.
Opifex vero mens, cum verbo, quæ continet circulos.
Imo et verbo assignat mundi fabricam.
Ἐκ δὲ φωτὸς τίς λόγος ἅγιος ἐπέβη τῇ φύσει.
Ex luce, quoddam verbum sanctum, insedit naturæ. Iterum quoque:
Φύσις τοῦ νοεροῦ αὐτοῦ λόγου, φύσις ἐστὶ γεννητικὴ, καὶ δημιουργητική.
Natura intellectualis verbi, natura est generatrix, et conditrix. Et loco alio:
Ὁ γὰρ λόγος αὐτοῦ προελθών, παντέλειος ὢν καὶ γόνιμος καὶ δημιουργὸς, ἐν γονίμῃ φύσει
πεσὼν, ἐπὶ γονίμῳ ὕδατι, ἔγκυον τὸ ὕδωρ ἐποίησε.
Verbum enim ex eo procedens, perfectissimum existens, in foecundam naturam decidens
generativam aquam, gravidam fecit aquam.
Sed et patrem vocavit conditorem, et verbum, quasi eius instrumentum.
Τὸν πάντα κόσμον ἐποίησεν ὁ δημιουργός, ὁ πατὴρ, οὐ χερσὶν, ἀλλὰ λόγῳ.
Universum mundum fecit conditor pater, non manibus, sed verbo.
Quis hæc tam clara, atque præclara de ineffabili Trinitate, universorum conditrice
ac domina, altero Chaldæo, altero Ægyptio, vetustissimis sapientibus ante Mosem, divine sunt
pronunciata, accipientes ut diximus, ab sanctis patribus quibus revelatum fuerat mysterium
Trinitatis. Quos non solum Hebræis, qui eam non agnoverunt, sed etiam Græcorum
philosophis omnibus, et Maumetistis, et Trinitariis opponemus. Neque enim, par horum
authoritas omnium est, authoritati duorum illorum totius sapientiæ patrum. Et hos tamen