Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 95

suæ ipsius essentiæ illi tribuit. Dat enim quod habet; non autem quod non habet. Hyparxis
autem eius erat esse un'omnia. Huius ergo un'omnia, suæ genituræ dedit, ut scilicet, unitas
esset et omnia. Sed cur, illum patrem, unum dicimus, genitum vero unitatem appellamus?
Iuxta doctrinam, et Procli, et Damasci Platonicorum, quamquam Theologi verissime teneant
omnia contineri in Deo, et non in Filio distincto a Patre, et Spirito Sancto, excellentissimo
modo. Apud Zoroastrem, quidem et Hermetem, etiam unum illud, monas appellatur, nobis
vero doctrinæ clarioris gratia melius visum, unum illud, hanc vocare unitatem. Unum quidem,
quia tantum unum, et independens. Unitas vero, et dependet inde, et multitudinem respicit:
in illo quidem un'omnia, multitudo est, uniter una, et simplicissima. In unitate vero multitudo
est iam distincta, et in numerum effusa. Unum, supra omnem se se rapuit relationem, et supra
omnem transcendit multitudinis respectum. Unitas vero numerum respicit, et ad multitudinem
refertur. Unitas ergo hæc primaria, ab uno primo est. Multitudo vero, quæ in hac est unitate,
ab illius provenit, ut ita dicam, omnitate. Sed qua de causa, Unum illud omnia, unitatem hanc
omnia, de se protulit? Cur Pater ille, Filium hanc genuit? Qui aliis omnibus foecunditatem
tribuit, sterilis ne esse debuit? Nec debuit, nec potuit. Debuit, quia bonus is erat, et est. Potuit,
quia omnipotens fuit, et est. Producere ergo habuit necesse. Hæc necessitus, voluntatem fecit
producendi. Voluntas, fecit necessitatem. Voluntatem enim Dei, neccessitas sequitur, inquit
Hermes. Ergo omnia ex ipso, et per ipsum. Qui rectissime quoque dixit:
Τῷ ἑαυτοῦ θελήματι πάντα δημιούργησας,
“Ipsius voluntate omnia condidit.”
Καὶ τοὺτο αὐτῷ τὸ ἔργον ἐστί πατέρα εἶναι τούτου ἐσὶν ουσία, τὸ κύειν πάντα, καὶ ποιεῖν.
“Et hoc ei opus est, patrem esse. Huius essentia est utero ferre omnia, et facere.”
Alibi quoque ita docet:
Πάντα γὰρ ὅσα ἔσιν, ταῦτα ἐν τῷ θεῷ ἐστὶν, καὶ ὑπὸ τοῦ θεοῦ γινομενα, καὶ ἐκεῖθεν
ἠρτημένα.
“Omnia enim, quæcunque sunt, in Deo sunt, et a Deo facta, et inde dependentia.”
Deus ergo et pater omnium genitorum est et factor. At quo modo ea genuit, aut
fecit? Per potentiam scilicet quam habuit, ea faciendi. Deus enim, pater entium et genitor est.
Entia vero ab eo facta sunt, et genita. Inter hæc duo media est potentia, per quam
genitor producit: genita producuntur. Nisi enim ille producere posset, hæc producta non
essent. Est itaque potentia, progressio, et quasi excessio ab uno, et extensio in essentiam
entium. Itaque ab uno, transitus per potentiam fit in essentiam. Ergo potentia hæc primissima,
superessentialis est. Est enim ante essentiam, quando inter unum, et essentiam est media.
Et entia præcedit, et prima est ipsius Unius genitura. Et ideo recte a Zoroastre celebrata.
Potentia Patris: et ab Hermete patris filius, ut paulo post videbimus. Redeamus ad modum. Si
per unius potentiam ab uno, transitus fit in ens, et quasi per unius egressionem et
progressionem. Ergo per motum quendam, ab uno gignitur essentia. Necesse enim est, aut per
motum id fieri, aut per statum, aut utroque modo, aut neutro. Si neutro, neque utroque. Si
non utroque, saltem alterutro. At statu ne, an motu? Ait Hermes:
Τὸ δὲ ἓν μένον ἔστηκε, καὶ οὒ κινεῖται.
“Unum vero, manens stat, et non movetur.”
Quod autem manet, non progreditur. Et e contra, quod progreditur, non manet. At
unum ipsum, manet. Non ergo progreditur. Progressio motus quidam est. Motus autem actio.
Actio vero omnis aut in essentia, aut ex essentia. In essentia quidem, non videtur
progressionis, et productionis fieri motus. Neque enim entia, per eum motum inde exissent.
Ergo ut exirent, motu ex essentia eguerunt. Seu potius ex unius hyparxi. Hyparxis enim ei est,
id, quod entibus essentia. Quid ergo exitu entium ex unius hyparxi, unum, entibus exinanitur?
Absit. Non enim movetur. Ergo statu prodierunt. At neque stat. Neque enim habet in quo stet
alio, quam in se ipso. Neque quo moveatur. Est enim ubique. Ait enim Hermes verissime:
1...,85,86,87,88,89,90,91,92,93,94 96,97,98,99,100,101,102,103,104,105,...411
Powered by FlippingBook