Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 92

Nam si contineretur, continens contento infinitius, et infinitipotentius esset. At infinito, nihil
infinitius. Ergo unum quoniam infinitum, et infinitipotens est, omnia, quia finita sunt, entia, et
non entia in se continet. Finita autem alia omnia esse, partim sensus ostendit, partim ratio
demonstrat. Finita vero cum sint, infinitipotentia non sunt. Finitam ergo habent potentiam. Si
potentiam finitam etiam hyparxin habent finitam, a qua vires. Finitas etiam actiones, quæ a
viribus veniunt. Initio ergo non carent, non carent fine. Initio ergo et fine sunt terminata. Ab
infinito ergo facta sunt finita. Ab Uno ergo infinito, infinitipotente, sunt producta. Non hæc,
aut illa: sed omnia. Cur enim hæc, et non illa? Non enim bonitatis, non voluntatis, non
virium defectu. Omnia ergo produxit. Omnia igitur in se habuit. Nemo enim dat, quod non
habet. Unum igitur, omnia continuit, et continet. Et unum est, et non unum: sed ita non unum,
ut unum uniter etiam sit. Et ante entia omnia, et entia erat omnia, et non entia omnia. Et ideo
fuit, et est unum, ut omnia esset. Et ideo omnia, ut esset unum, et ideo unum, ut omnia
contineret. Et ideo omnia continuit, ut entia esset, et non entia. Entia in non entibus. Non entia
in entibus. Entia non entia. Non entia entia. Et hæc omnia, ut unum est, ut bonum est: et hoc
solum est, et non aliud. Et hoc etiam aliud, et non hoc solum. Est quoque primum. Est
quoque principium, tum qua unum, tum qua Bonum. Omnia enim fecit, omnia facit. Hoc
idem Primum, Bonum, Principium, Unum, quinto nomine Deus appellatur summus, ac sexto
nomine rerum Pater. Dei autem munus, atque opus est inter percipua, et primaria, de se entia
producere, producendo unire, productis providere. Prius quidem qua unum, postremum qua
bonum; medium qua, et unum, qua et bonum. Sed productio rerum, ad sequentem librum
pertinet magis.
FINIS SEPTIMI LIBRI.
1...,82,83,84,85,86,87,88,89,90,91 93,94,95,96,97,98,99,100,101,102,...411
Powered by FlippingBook