 
          At quid est? Quid potest, quid agit? Si uti unitas, et unum illud aliud, ad numeros, ita et
        
        
          ipsum, ad entium multitudinem se habet, eadem omnia, et illi, et entibus consequentur, quæ
        
        
          unitati sunt, et numeris consecuta, ut scilicet principium multitudinis entium, atque ipsis
        
        
          entibus, modis iisdem omnibus dicatur esse, et ipsum unum. Principium nimirum, sine quo
        
        
          non. Sine eo namque uno, entium nullum, aut constitit, aut constat. Principium ordinis, inde
        
        
          enim omnis entium ordo, suum ortum habet. Principium numerationis. Ab eo, enim entia
        
        
          numerati incipiunt. Principium productionis. Ab eo enim, entia producta sunt omnia.
        
        
          Principium constitutionis. Unum enim illud quod in entibus, eis est essentiale, et quod ea, et
        
        
          una, et entia facit, ab illo primo uno venit. Principium essentiæ. Omnis enim essentia, per
        
        
          unitatem suam, ab uno prodit, ut postea patebit. Principium etiam, si ita de eo fari liceat, ut
        
        
          ex materia, ex eo enim entia omnia prodierunt. Principium quoque ut forma. Ens enim omne,
        
        
          Ideæ suæ particeps est; Idea autem immediate est ab uno. Principium conservationis. Entia
        
        
          enim cuncta, tandiu conservantur, quandiu una sunt. Uno ab eis ablato in interitum, ac forte in
        
        
          nihilum ruunt omnia. Unum aut per quod servatur a primo uno, ut a proprio fonte est.
        
        
          Principium accrementi. Quid enim habemus, quod ab eo non accepimus? De plenitudine enim
        
        
          eius omnnes accepimus. Principium perfectionis. Ipse enim est Deus qui vivificat omnia, et
        
        
          omne datum optimum, et omne donum perfectum de sursum est, descedens a patre luminum.
        
        
          Principium, ut finis. Ipsum namque, et bonum idem sunt. Bonum autem omnibus entibus, ut
        
        
          finis est propositus. Principium denique reditus ad ipsum, et anagoges, et reductionis. Omnia
        
        
          namque ad ipsum redeunt, eique uniri, et eo frui, viribus omnibus exoptant, et adnituntur.
        
        
          Sin vero non ita se habeat ad entium multitudinem, ut unitas ad numeros, iam
        
        
          multitudo entium nulla erit. Multitudo enim, et numerus prorsus idem sunt. Si vero multitudo
        
        
          nulla est, entia iam nulla erunt, sicuti si numerus nullus sit, neque duo, neque tria ulla erunt.
        
        
          At sunt hæc, et numerus sunt etiam, et multitudo, et entia. Ergo et entia, et multitudo entium,
        
        
          sic se ad unum primum habebunt, ut se numeri habuerunt, ad unitatem, et unum suum. Ergo
        
        
          omnia illud unum consequentur entia, quæ numeros vidimus consequi, et unitatem. Unum
        
        
          ergo illud, principium est entium, iis omnibus modis, quos nunc exposuimus. Principium sine
        
        
          quo non. Principium ordinis, et numerationis, et productionis, et constitutionis, et essentiæ, et
        
        
          conservationis, et accrementi, et perfectionis, et finis, et reditus.
        
        
          Quid ergo, nulla ne erit, inter unum hoc, et unitatem numeri differentia? Nulla ne
        
        
          diversitas inter entia, et numeros? Erit sane. Omnes enim numeri, præter primum, entia sunt.
        
        
          Primum autem numerum appellamus, Idearum unitates, de quibus suo agetur loco. Qui
        
        
          super entia omnia est. Reliqui omnes numeri entia sunt. At non sunt forte entia omnia, si uni
        
        
          tantum quantitatis parti discretæ, numeri tribuantur. Entia namque ad essentias pertinent
        
        
          reliquas, et hoc plus, quam simplices habent numeri. Veluti homo, et anima rationalis, et
        
        
          unum, et duo, et entia sunt, et convertuntur. Entia enim sunt, et sunt entia, et duo, et
        
        
          unum. Quid ergo differunt? Eo nimirum, quod, alterum plus habet altero. At quid hoc ipsum
        
        
          est? Forte sicuti ab unitate, profluxus numerorum, et cognoscuntur, et dignoscuntur, sic et
        
        
          entia profluxu ab uno, et cognoscentur, et dignoscentur, tum in se, tum ad invicem, tum etiam
        
        
          in differentia quam ad numeros habent. Est igitur ante omnia pervestigandum hoc
        
        
          ipsum, quod de uno conclusimus, quo modo entium queat esse principium; et quo modo ab
        
        
          uno, entium forte infinita prodierit antea, et nunc prodeat multitudo. Hoc igitur primum
        
        
          omnium peragamus, ostendentes prius veram esse principii secundam proprietatem. In
        
        
          principio esse omnia. Idque esse necessarium, si locus veritati illius detur divini oraculi.
        
        
          Nemo dat, quod non habet. Hoc igitur demonstrandum antea, in principio entia omnia
        
        
          præfuisse, antequam de principio, profluerent, aut prodirent.
        
        
          
            FINIS SEXTI LIBRI.