Καὶ οὐ δ'αὐτοῦ οὐδὲν ἑκτὸς, οὐδ'αὐτὸς οὐδενὸς.
“Et extra ipsum, quidquam, et ipsum extra quidquam.”
Sed quo modo tandem secunda produxit entia? Suo forte statu, ex se ea deprompsit. Illa vero
ab eo sunt dimota, ipso manente? Ac depromptio, actio quædam est. Actio vero, motio. Ergo
etiam movetur. Motum ergo et statum in se habet? Statum ne prius? Motum postea? Redit
ergo in idem quæstio? Nequaquam. Sed in eo, status movetur, et motus stat. Et quod in eo
movetur, aut ab eo, stabiliter movetur, et quod stat, mobiliter stat. Nempe manet ipsum.
Manensque fœcunditate sua de se omnia extrahens, et extra se proferens; promit de se ipso,
manens ipsum quod erat prius. Quo enim modo, minus fiat, quam unum? Aut quo res, quas de
se promit, extra ipsum abeant, cum ipsum sit ubique. Et producta omnia, adhuc in se
contineat? Neque ergo exinanitur suis primis illis: neque se evacuat, ut minus fiat quam unum,
aut minus, quam omnia. Neque e se uno, aut plenitudine suæ omnitatis quodquam discedit,
neque in multa scinditur. Lux sane Solis, radios e se emittit neque tamen ipsa, lux minor
evadit. Ignis promit de se calorem, non tamen minorem quam prius, imo eundem sibi retinet.
Ita Primum, ita Principium, ita Unum, ita Bonum, ita Deus, nihil diminuta, aut primitate, aut
principitate, aut unitate, aut Bonitate, aut Deitate sua, produxit omnia, nulla materia
coadiuvante. Imo ex se, deprompsit ipsam etiam, et extra se protulit. Protulit autem, quia
unum: ut inde multitudo rerum gigneretur. Protulit ob bonitatem, ut multitudo, et numerus is,
entia esset, et non entia, nequaquam esset. Nam hæc in se retinuit, ut quando vollet, proferat,
et quando noluerit non proferat. Itaque unum, in rerum secundarum productione, non
progreditur extra se, neque movetur. Sed dum illas, profert, et illæ de eo progrediuntur, ipsum
manet in se ipso. Illæ vero actione ex hyparxi illius prodeunt, et emanant; non aliter,
atque aqua e suo emanat fonte, ipso quidem immoto, sed aquam proferente: aqua vero mota,
et inde scaturiente. Quid ergo, si immotum est, et in se ipso manet, producere non videtur?
Productio, actio: et actio, motio est. Vel et movetur, et non movetur? Et producit, et non
producit? Et efficit res, et non efficit, modis suis scilicet ineffabilibus. Non efficit quidem,
quia iam in se existentes, a se tantum discernit. Efficit vero, quia eas de se profert, et ipsæ ab
eo, profluunt. Videtur ergo prior quæstio redire? Per se ne ipsæ, ab uno prodeunt? An causam
aliam suæ proditionis habent? Certe, vel a se ipsis, vel ab alio, vel ab uno ipso producuntur.
Ab alio quidem, minime dicendum. Quid enim uno prius? Aut uni par? Non a se ipsis, nisi
quatenus producenti non resistunt; et assensum suæ productioni pandunt. Unum tamen eas de
se profert: bonitatis suæ necessitate ad id actum, simul alteras a se, et a sua omnitate efficiens,
ut non identitatis horum cum illis, sed alteritatis harum ab illis, causa fieret. Quæ causa nulla
alia fuit, quam ipsa rerum ab eo progressio, et proditio. Omnis enim proditio, seu promanatio,
cum secretione est. Omnis autem secretio ab uno, multitudinis est causa. Et quando in uno
incipit multiplicatio, tum proditio succedit. Sed si unum, non est id, quod secretionem faciat, a
qua multiplicatio fiat, et ab hac proditio, quid nam, id fuerit? Certe non alia quam potentia ea
de qua diximus, inter unum, et ens media. Nisi enim hæc interveniret, productio non fieret.
Sed quis hanc potentiam movit, ut se cretionem faceret? Eorte non aliud quam bonitas. Nisi
enim hæc illam, moveret, ut omnia a se secerneret, et omnia de se promeret, ut omnibus se se
communicaret, invidia tangi videretur. At quæ invidia in simplicissimo? Quæve passio in
perfectissimo? Bonum ergo ipsum non qua unum, sed qua bonum, se cretionis rerum
secundarum ab unomnia, a primis, primissima est causa. Secretio vero est causa
multiplicationis. Multiplicatio progressionis. Exemplo id fiat manifestum. Centrum circuli,
unum et indivisibile est. In eo uno termini sunt linearum omnium ab eo prodeuntium, inter se
in ipso, minime distincti. Ab eo lineæ prodeunt innumeræ, inter se iam distinctæ, ad
circumferentiam usque, quæ in centro indiscretæ erant omnes. Dum tamen a centro
secernuntur, multiplicantur: et dum multiplicantur, prodeunt ab uno; prodeuntes, ab eo
discedunt. Discessus hic, post centrum est. Eiusque causa, centrum non est. Sed ex illo fluxus
quidam, quo lineæ ab illo, et secernuntur, et multiplicantur, et prodeunt, et discedunt. Neque