FRANCISCI PATRICII
PANARCHIAS
LIBER NONUS
DE UNO TRINO PRINCIPIO.
Nemo igitur Peripateticus, nemo Epicureus, nemo Stoicus, nemo denique, e quasi schola
impius philosophus, templum hoc sanctissimum, aut adeat, aut ineat, nisi prius se rite purgarit,
et expiarit. Rite expiabitur, si animæ suæ sinceritatem restituat. Reddet autem eam sinceram,
si ab ea venenum suæ sectæ, dogmatum, imbibitum abluat, aut abradat. In impiam enim
animam, non intrabit sapientia quæ sequitur divinissima. Itaque solam, et puram animam huc
afferat, qui voluerit hæc, et pie cognoscere, et sincere, philosophice iudicare. Alioquin
confusione obruetur: neque tamen amentiam deponet. Nos ergo hoc templum sacrosanctum
pia veneratione ingressi, quæramus.
Deus, quo modo, et hæc tria faciat, unire, producere, et providere, et quo modo
reliqua omnia fecit. Iam diu namque affirmamus, a principio, ab uno, a Deo facta esse omnia.
A principio quidem, quia Hermes ait:
Αν δ’ γὰρ ἀρχῆς οὐ δὲν. ἀρχὴ δ’ εξοὺδενὸς’ ἡ αυτῆς.
Sine enim principio nihil. Principio autem ex nullo, nisi ex se ipso.
At principium, ut demonstratum est, unum ipsum est. Unum autem et Monas apud
eundem Hermetem idem sunt. Ait namque:
Ἡ γὰρ μονάς πάντων οὖσα ἀρχὴ καὶ ῥίζα, ἐν πᾶσίν ἐστιν ὡς ἂν ῥίζα καὶ ἀρχή.
Namque monas, omnium cum sit principium, et radix, in omnibus est ut radix, et
principium. De qua monade addit:
Μονὰς οὖν ἀρχὴ οὖςα, πάντα ἀριθμὸν ἐμπεριέχει, ὑπὸ μηδενὸς ἐμπεριεχομένη.
Monas ergo cum principium sit, omnem numerum continet, a nullo contenta.
Quem numerum omnem etiam generat.
Καὶ πάντα ἀριθμὸν γεννᾷ ὑπὸ μηδενὸς γεννωμένη ἑτέρου ἀριθμοῦ.
“Et omnem numerum generat, a nullo genita alio numero.”
Monas ergo, vel unitas, vel unum, et omnium entium numerum continet in se, ipsa
a nullo continentur, et numerum omnem generat, ipsa a nullo genita. Eam, quia generatio
ad patrem pertinet, Zoroaster Paternam monadem vocaverat:
Ὅπου πατρικὴ μονάς ἐστι. Ubi paterna monas est.
Sed quia paterna est, necessario generat. At quid? Id nimirum, quod post ipsam
primum est natura. Duo profecto. Duo ergo ante omnia, generat monas. Ait enim:
Ταναὴ ἐστιν μονᾴς ἡ δύο γεννᾷ.
Et hoc ex carmine Zoroasteri (secundum vero veram Theologiam pater et filius, ut
unum principium spirant Spiritum sanctum).
“Protensa est monas, quæ duo generat.”
Quasi dicat, quando monas protenditur, ultra se, et porrigitur, duo gignit, qui proximus
sibi, ac primus est numerus. Duo autem hæc dyadem, nominat. Eamque apud patrem sedere
ait:
Δυὰς παρὰ τᾤδε κάθηται.
“Dyas vero apud hunc sedet.”
Prima ergo genitura, dum monas protenditur, producit duo, sed duitatem. At hæc,
monas et duitas, sed unum, et duo, tria sunt. Ergo dum monas protenditur, in dyadem, sit
trinitas. Quæ ubique splendet. Inquit enim idem:
Παντὶ γὰρ ἐν κόσμῳ λάμπει τριάς, ἧς μονὰς ἄρχει.
Toto enim in mundo fulget trias. Cuius monas est princeps.
Hæc autem trias, tria rerum principia evadit, quæ tria hæc, unum sunt principium.
Quæ in mundo dominantur, ut omnia eis serviant. Ait namque alibi: