Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 108

Sed quæ fuit ratio distinctionis huius? An quia ipse pater, non est, qui filius. Et filius
non est, qui pater. Et inter patrem, et filium expressa est distinctio. An vero, et alia quappiam
distinguuntur alteritate? Alia nulla. Et per hanc eandem genitoris, et patris, geniti, et filii,
idem quoque sunt, identitate quadam alia, ab alteritate. Substantiæ nimirum, et essentiæ
identitate. Substantiæ nimirum, et essentiæ identitate. Hæc omnia rationes dictant arctissimæ.
Sed et oraculum filii, ea confirmat.
Ego, et pater, idem sumus.
Sed et alia identitate idem sunt, et alia alteritate, alteri. Idem quidem.
Quia uterque omnia in se habet. Quod et rationes proximæ demonstrarunt, et
ipsum verbum, affirmavit id ipsum.
Omnia mihi tradita sunt a patre meo. Et omnia quæcumque habet pater, mea sunt.
Et mea omnia tua sunt, et tua mea.
Alteritate quoque alia, sunt alteri. Quia in Patre uno, uniter sunt omnia, et
indistincte una. In filio vero, omnia sunt pluriter una, et una distincte. Sed hoc qua tandem
ratione? Vel quia genitor in productione, tum genitum ipsum a se distinxit, a suis omnibus.
Non enim par esse videbatur, aut esse potuit, ut producta eadem omnino essent, cum
producentibus. Omne enim productum, secundum est a productore. Actus ergo productionis,
videtur ea distinxisse. Actus inquam, non temporalis, non æternus, sed sempiternus. Actus
nimirum productoris proprius, proprius bonitatis, proprius unitatis. Quæ ut sit, genito
non eget. Genitum tamen, ut gigneretur, eguit genitore. Quidquid enim habet, a patre
habet. Hac ergo etiam alteritate genitus, a genitore est alter. Quod hic, illo non eguit, ille,
eguit hoc. At quo modo, illum genuisse, hunc genitum esse est dicendum? Non equidem per
motum. Omne enim quod movetur, ad aliquid movetur. Sed ante geniti genituram, nihil erat,
ad quod genitor moveretur. Genuit ergo sine motu. Forte motu geniti, qui e patre prodiit vi ea,
ob quam Patris potentia est appellatus, et ob quam pater ipse dictus est πηγὴπηγῶν, fons
fontium. Fons enim aquam producere non videtur, sed aqua a fonte scaturire. Vel potius
ratione alia, qua scilicet radii nullo solis motu, neque ullo ipsorum, emicant a sole. Itaque
bonum, bonitate suam, de se, ex tra se effudit, uti lux, de se, extra se, effundit radios. Ea
tamen effusione, luci nihil perit. Sed integra, sicuti ante remanet. Sic, et genitor, geniti
productione, et geniti ex genitore processione non imminuitur. Vel rectius dicendum,
Genitorem genitum genuisse, ipso sui uno, et quo unum est. Quod est, omnia produxit.
Perfectissimus ergo sicut ante remanet. At et genitus, perfectissimus a genitore perfectissimo,
necessario emanat. Nisi enim talis emaneret, indigus re aliqua esset, quod nefas est etiam
cogitare. Nihil enim a genitore differt, nisi quod non ipse est, sed ab ipso, sicuti et radii nihilo
differunt a luce, nisi quod non ipsa lux, sed a luce, sunt. Neque est genitus a genitore
substantiæ alterius, sed eiusdem, sicuti et radii eiusdem sunt substantiæ, cum luce a qua
profluunt.
Cum autem genitor, summum bonum sit, necessario adest genito, nequa ab eo
distat, neque ab eo discedit, aut divellitur. Sed uniti ambo perseverant, sivut cum luce radii.
Et genitus cum genitore, semper est coniunctus. Et in eum, qua parte ab eo exiit, omni
desiderio fertur. Omnique amore, ei se se totum cupit iungere. Amor ergo hic, tertiud inter
duos intervenit. Qui non est, ut humani sunt amores, affectus et passio, sed est hyparxis ex
illis procedens, ex eiis, et inter eos sit tertia. Atque ita tres hypostases, et Trinitas beatissima,
et tria, uti postea videbitur, principia. Hæc sane una methodus. Alia vero, inqua, nec
Aristoteles, qui Deum beatissimum prædicavit, inficias iuverit, beatitudine summa Deum frui.
At quæ beatitudo eius esse queat, si solitarius permaneat? Cum quo communicare queat,
indigus. At in eo indigentia nulla. Ergo ad eam perfruendam, socium, quia nullum alium
habeat, sibi faciet. Si faciet, de novo gignet. Si gignet, non de nihilo, non de materia, non
de alia re, quæ nulla adhuc est. Ergo de se ipso. Duo ergo cum iam sint, vel odio se se
profequentur, vel amore, vel tepidi inter se erunt. Si odio dicamus, id et mali est, et ob
1...,98,99,100,101,102,103,104,105,106,107 109,110,111,112,113,114,115,116,117,118,...411
Powered by FlippingBook