ILLVST.
MO
ATQUE AMPLISS.
MO
ANTONIO MARIAE SALVIATO
S. R. E. CARDINALI
Si te, si mores tuos integerrimos, si probitatem summam, si modestiam, si temperantiam, si
animi fortitudinem, atque magnanimitatem, si in rebus agendis, prudentiam incredibilem. Si
Bononia studiorum mater. Si caput orbis Roma plenem non noussent, unus Horatius
Caponius, cliens tuus tuique observantis satis superque foret, ut te orbis universus ingentes
que virtutes tuas, et cognosceret, et admiraretur. Si id est, ut est, cur mirum videatur si vir
unus idem huc, inter probos probatissimus, mihique amicissimus, tuis laudibus, animum
meum repleverit? Quas, cum vir, veritatis amans, vere proferet, viro mihi veritatis amanti,
nihil mirum, si verissimas esse crediderim. Si crediderim, cur non etiam, toto animo sim
amplexatus? Si sum amplexatus, cur non etiam sim admiratus? Prefertim in tanta nostri
seculi, virtutum omnifaria penuria. Si sum admiratus, cur non etiam te, ornatumque virtutum
tuarum, et pulchritudinem, amore ingenti sim prosecutus, et sim prosecuturus? Si vero id, cur
non etiam id tibi significarent? At qua significarem significatione maiore, quam ingenii mei
portubus? Qua meliore, quam divinitatis contemplatione? Rerumque divinarum? Et qua
diuturniore, quam quæ sui natura perpetua, labore nostro, favore tuo, perpetuitatem sibique
ubique, mihique, polliceri posse videatur. Ea autem est Panarchiæ nostræ libri sex, quibus
titulum fecimus. De uno trino Principio. De secundo, ac tertio Principio. De Entium ordinibus
De divinis unitatibus. De Essentia et ente, ac demum Dei vita. Neque enim maiore, aut
meliore animi mei, erga, te tuaque singulares dotes, demonstratione, aut dono eminentiore ad
te poteram accedere, quam Trino summo rerum principio, ac vita. Quos si cognosces
philosophicis tamen authoritatibus, tum rationibus. Trinitatis divinæ mysterium demonstrari ,
quam Hebrei agnoscere nolunt, Maumetistæ spernunt, Christianorum Trinitarii, et veteres et
recentes fatis multi, pernegant, Heretici dilacerant, cur pro tua summa pietate, pro
authoritate , qua in regendo Romano Gymnasio fungeris, cum antecedentibus, sequentibus de
divinitate libris, ut publice legantur, et exponantur non infinitues? Et si authoris, parum nota
authoritas id dissuadeat, saltim vetustissimorum Zoroastri, Hermetis, Mysticæ, Platonicæque
philosophiæ librorum piorum, et fidei catholica consonantium, aliquem legendum, et
explicandum pubilice cura, ut nimirum, ii qui a fide sunt alieni rationibus verissmis
conuincantur, et fideles contra eos armentur, et in fide ipsi, magis atque magis confirmentur.
Ut autem id libentius, et audentius efficias, sex Hosce libros, mentis meæ summam ac
meliorem partem, non solum tibi mitto, verum etiam in omne tempus, Do , Dono, et Dico.
Quibus et vita perenni latus fruere, et me prope Coponium tuum, inter clientes tuos repones.
Vale. Ferrrariæ,
Tibi devotiss.
Franciscus Patricius.