malum. At in summo bono, nihil malum. Si tepidos dicemus, id partim ab odio, et ideo a malo
veniet, quod ibi nullum est. Ergo amore se se prosequentur. Amor enim, et a bono, et ob
bonum est, et boni. Amor ergo, hic tertius inter duos intercedet. Non quidem aut vanitas, aut
passio, sed hyparxis, sed hypostasis tertia. Quid igitur ad hasce duas methodos Peripatus
opponet? Terciam adiiciamus Zoroastream, sed nostris rationibus, et explicatam, et firmatam.
Ait ille.
Ταναὴ Μονὰς ἐστὶν, ἡ δύο γεννᾶ.
Protensa Monas est, quæ duo generat.
Quid sibi hoc ænigmate, sapientum pater ille voluit? Monas, dum in se manet, neque extra se
progreditur, duplex ethymon ei convenit. Tum quia μένει manet, tum quia μόνη sola est. Unde
illud Hermetis.
Τὸ δὲ ἓν, μόνον μένον ἒστηκε.
Unum ipsum, solum manens, stat.
Sed quando ei libuit, de manentia sua, de se solo exire, primissima de se protensione,
primissima sui extensione, tria sit, necessitate summa. Ipsa prima, quæ protenditur, protensio
ipsa, et terminus ad quem protensio pertingit. Exemplo appositissimo, et declaretur, et
comprobetur. Punctus sit, ubilibet in spacio. Fluat, quod Geometræ admittunt. Eo fluxu
lineam format, seu rectam, seu curvam, terminatam. Ipse unum esto. Fluxus est secundum.
Tertium, punctus alius, in quem, et fluxus prioris puncti, et in linea finitur. Fluxus tamen, et
linea in medium inter duo puncta cadens, utrosque coniungit. Pater ergo Monas protenditur:
ea protensio filium profert; atque in spiritum definit. Qui per patrem, et filium producitur.
Atque ita Monas e se protensa, duo necessario, et primissima protensione, generat. Duo autem
cum uno tria, et unum, et duo tria sunt. Et hæc tria unum sunt. Sed et quarta adsit methodus.
Cum pater, et filius, genitor, et genitus ita inter se cohereant, ut numquam, vel
divellantur a se invicem afflatu mutuo, ac utriusque spiratione, et in se se mutuo inspiratione.
Ex quare, iam olim ab Hermete, hoc ipsum πνεῦμα, spiritus est appellatus. Quod nomen
postea, verbum quoque apud nos habitans, et sacrosancta Ecclesia libentes susceperunt, et
docuerunt Spiritum, nec patrem esse, nec filium. Sed spirationem hanc, et inspirationem, et
amorem illum quem pater habet in filium, et filius in patrem, a quibus Spiritus sanctus
procedit, nec factus, nec genitus, nec creatus, sed ab eis tantum procedens. Ideoque
Apostolorum chorus cecinit.
Qui a patre, filioque procedit.
Sed Peripatus hæc respuit. Ad summam ergo methodum quintam veniamus.
Si unum, principium (uti abunde est demonstratum) entium est, a principio erunt entia
omnia. Neque enim a se ipsis sunt, neque a principatis, vel primis, vel mediis, vel postremis.
Quo enim modo coelum fiat e luto, aut e musca? Si a principio sunt, ergo sunt a primo. Nihil
enim est, ante principium. Neque enim media, aut postrema, priora sunt principio primo. Si a
primo sunt, ergo sunt ab uno; namque ante unum, multa nec media sunt, neque postrema. Si
ab uno sunt, ergo sunt a simplici. Neque enim composita vel media, vel postrema, simplici
sunt priora. Si a simplici sunt, ergo sunt a sibi sufficiente. Nullum enim simplex additamento
eget, ut simplex sit. Omne ergo simplex sibi sufficit. Si a sibi sufficiente sunt, sunt a bono.
Non enim bona media, bona postrema, esse possent a non bono. Si a bono, igitur, et a pulchro.
Neque enim pulchra media, pulchra postrema, a non pulchro esse queunt. Si a pulchro, ergo
etiam a vero. Verum enim est, quod sibi consonat. Pulchrum autem sibi omnino consonat. Si a
vero sunt, sunt etiam ab existente, et ab hyparxi. Existente namque nihil verius. Si ab
existente sunt, a potente quoque sunt. Neque enim potentia media, potentia postrema, fuerit ab
impotente. Si a potente sunt, ab operante quoque sunt. Omnis enim potentia, in actionem
exit. Operantia, aut media, operantia postrema, a non operante nequaquam fuerint. Si ab
operante sunt, a vivente quoque sunt. Non enim viventia media, viventia postrema, a non
vivente, et a mortuo fuerint. Vivere autem prima omnium est actio. Si a vivente sunt, etiam a