sapientiam, et gloriam Dei; ad nos deferrent; et ascendendo, piorum merita, et impiorum
demerita ad cospectum Dei referrent.
Gradus hi novem, sunt primus rerum atque entium ordo, in profundum, a summo
ad imum ductus. Et alius ordo in latitudinem actus, in singulo quoque gradu. In primo
nimirum productorum gradu, est unitas primaria, et ab ea, et in ea unitates omnes, eam ordine
consequentes, novem et ipsæ, ut hæc ratio dictat, in latitudinem gradibus distinctæ. Ita ut
primariæ unitati, proxima Essentiarum sit unitas, sequatur unitas Vitarum. Tertio sit loco,
Mentium unitas, quarto animarum. Quinto Naturarum unitas, sexto unitas
Qualitatum; septimo Formarum. Postrema sit omnium unitas Corporum. Ita sit, ut quot sunt in
universitate post principium rerum gradus in profundum, totidem sint etiam gradus, earum
latitudinis. Quem ordinem sicut primum illum, gradus nominavimus, sic seriem proprio
nomine appellabimus. In qua serie unitatum in latitudinem, graduum singulorum
latitudinem ratio persuadet esse locatam. Nihil enim in universo, sine ordine certo putamus
constare. Alioquin nec intelligibilis ille, neque sensibilis hic mundus, perfectissimus esset,
(quod omnes sapientes asserunt) si confusionem in essentiales eius partes admitterent. Ita
inquam sunt singuli in sua serie, rerum genera ordinata, ut in unitatum latitudine, omnes, nulla
excepta sint unitates, a primaria, et regina unitate, et in ea productæ, et consistentes. In unitate
essentiæ, sit et primaria essentia, et essentiæ reliquæ novenario conclusæ. In unitate vitæ,
sit et primaria vita, et vitæ reliquæ, novenario itidem conclusæ. In unitate intellectus, et
primarius intellectus, et intellectus, et intellectus reliqui novenario comprehensi. In unitate
animæ, et anima primaria, et animæ omnes novem numero contentæ. In naturæ unitate,
et natura primaria, et naturæ omnes, novenario conclusæ. Idem de reliquibus tribus. In unitate
qualitatis, qualitas primaria, et qualitates in novenarium contentæ. Et in unitate formæ, forma
primaria, et formæ aliæ septem. In corporis itidem unitate, et primarium corpus, et corpora
reliqua septem, aliis corporum generibus comprehensa. Ita ut extra has latitudines, nihil eorum
ordine, aut serie sit relictum. Tertius itidem in longitudinem est ordo, quem cathenam libuit
nuncupare. Qui quidem est eiusdem generis, seu speciei, per gradus omnes transitus. Hac
exemplo appositissimo declaremus. Et lucis unitas, et unitatis lux. Est, et essentia lucis, et lux
essentiæ. Et vita lucis, et lux vitæ, et Mens lucis, et lux mentis, et lucis anima, et anima lucis.
Et natura lucis, et lux naturæ. Et qualitas lucis, et lux qualitatis. Et forma lucis, et formæ lux.
Et lucis corpus, et lux corporis. Ita lux, per omnium graduum longitudinem ordine rectissimo
percurrit. Et alius numero quartus ordo, quem soliditatis ordinem placuit vocare. Ex tribus
enim illis longitudine, latitudine, et profunditate, sicuti corporum nascitur soliditas, et
stabilitas, et firmitudo: sic ratio longe melior suadet, in rerum omnium universitate, esse
firmitatem, et stabilitatem, et soliditatem longe quam sit in corporibus, validiorem. Hanc
autem soliditatem ita explicamus. Omnia supera sunt in inferis omnibus, pro horum
capacitate. Et infera omnia sunt in superis, pro horum excellentia. Ut unitas quidem est, in
omni essentia, in omni vita, in omni mente, in omni anima, in omni natura, in omni qualitate
in omni forma, in omni corpore. Per unitatem enim, et unum hæc omnia, et constant, et
constitunt. Sed et essentia, est in omni vita, in omni mente, in omni anima, in omni natura, in
omni qualitate, in omni forma, et in omni corpore. Esse enim habent hæc omnia. Sed et vita,
in omni est mente, in omni anima, in omni natura, in omni qualitate, in omni forma, in omni
corpore. Sed et mens, in omni est anima, in omni natura, in omni qualitate, in omni forma, in
omni corpore. Anima quoque, in omni est natura, in omni qualitate, in omni forma, in omni
corpore. Natura etiam in omni est qualitate, in omni forma, in omni corpore. Et qualitas in
omni forma, et in omni corpore. Et viceversa, omne corpus est in forma, in qualitate, in
natura, in anima, in mente, in vita, in essentia, in unitate, et per hanc in uno. Sic forma est, in
qualitate, in natura, in anima, in mente, in vita, in essentia, in unitate, et per hanc in uno. Ita
qualitas est in natura, in anima, in mente, in vita, in essentia, in uniunitate, in uno. Natura
itidem, in anima, in mente, in vita, in essentia, in unitate, in uno. Anima quoque est in mente,