unitatum, duorumque unorum, Tria, trium unorum, quatuor collectio unitatum quatuor, et
reliquorum eodem modo. An vero, nec duo fierent, nec tria, nec quatuor, nisi unitas, unumque
eos procrearet. Ipsique ab eis procrearentur, per progressum eius aliquem ac motum. Ita ut
antequam unitas, et unum in duo veniret, et in tria, duo, et tria nihil erant. Vel partim erant,
partim non erant, ita ut ea pars, quæ deerat, adveniente unitate, unoque, est adimpleta. Vel
antequam adveniret, erant et duo, et tria, est reliqui? Si erant ante, non erant unitatum unorum-
que collectio. Si hæc non erant, nec fuerunt, nec sunt numerus. At sunt numerus, et fuerunt.
Ergo adveniente eis, unitate, unove, facta sunt numerus. Sed vel ex nihilo, vel ex unitate,
unove? Si ex hoc, vel adimplente adventu suo, quod prius deerat, vel totum integrum
numerum ipsa genuit, et mater veluti est facta numeri. Qui antequam ex ea productus esset,
non erat quidem parte, parte autem erat, sic enim ea quoque pars fuisset, antequam fuisset si
unitatum, unorumve est collectio. Vel si hæc collectio non est, nec numerus etiam est. At
si impossibile est, ut quid sit, antequam sit, necessarium fuerit duo, et tria, vel ex ipsa unitate,
unove fieri, vel ex nihilo. At si numerus aliquid est, quo modo ex nihilo, aliquid est factus? Id
si nequit, necesse fuit, duo, et tria, ab uno, unitateve, producta esse. At id quo modo? Ea ne in
duo, bis ingrediente, ter in tria? An vero se ipsam in duas scindente, et in tres, quo unitas,
unumve amplius non sint? Aut se se integris servantibus, ex se duas alias vel tres, vel plures
tamquam ex ventre uno, producere sunt dicenda? Si scindantur, vel in nihilum abibunt, vel in
infinitum. Utroque, esse suum peribit. Et nulla amplius erit unitas, nullum unum; nulla
unitatum aut umorum collectio, nullus numerus. Ergo necesse est, unitate, et uno se se
integris servantibus, de se, et duo, et tria, et reliquos producere. Hic enim modus
contemplationis huius, postremus videtur esse relictus. Ergo unum, unitasve, principium,
et causa est numerorum omnium, non uno quidem, ut numerorum doctores opinati sunt, sed
modis pluribus. Principium enim numerorum est, id quod, sine quo non, appellant. Sine
unitate namque, et sine uno, nullus numerorum conflabitur. Principium ordinis. Unitatem
enim, unumque, consequuntur, duo, tria, reliqui, unus post alium omnes. Principium
numerationis. Neque enim rite numerantur numeri, nisi ab unitate, unoque, numerandi initium
sumatur. Principium productionis. Ab unitate namque, et uno producuntur; ex eisque
profluunt. Principium constitutionis. Dum enim unitates, ab unitate unoque productæ
colliguntur, numeri componuntur omnes, et constituuntur. Principium essentiæ. Non
enim numeri essent, nisi essentialiter, unitates, et uni singuli essent. Principium ut materia
ex qua. Ex unitate enim, et uno omnes fiunt, et omnes sunt. Principium quoque ut forma. Duæ
namque unitates, duo una, duitatem formant, sive eum numerum, qui duo dicitur. Tres
formant tria: sic reliquos. Hoc est dant, eis esse id ipsum, ut duo sint, et tria, et reliqua.
Principium conservationis singulorum, omnes enim unum fovet, et unitas omnes conservat,
cum in eos sint unitas, et unum fusa, et eis superfusa. Unitate namque aut uno, a quovis
detracta, is in aliud mutatur, et quod erat, esse definit. Principium incrementi. Addita enim
singulis unitas, aut unum, et id ipsius quod prius erant, sunt adhuc: et id plus habent, quod ab
eis, ad eos accessit. Principium perfectionis. Dum enim unumque aut unitas partes cuius,
numeri adimplent, causa sunt, ut nihil ei desit numero. Principium denique, sunt ut finis
omnium. Omnes enim numeri ad unitatem, atque unum inhiant. Omnes in ea currunt. Unum
esse optant quam maxime. Unum non esse, optant quam minime; imo totis viribus non
unum exhorrent, et refugiunt. Principium reditus. Omnes enim numeri, in unum atque
unitatem redeunt, in eaque quando simplicitate opus habent resolvuntur, atque recurrunt.
Contemplatio hæc numerorum universa, et unius, et unitatis: ad primum illud unum, et
ad entium numerum, et multitudinem est applicanda: et videndum. An et ipsum primum
unum, dicatur in vestibulo entium sedere ociosum. An vero, a te, et de se producat aliquid? Si
ociosum sedet, nihil iam est. Nullum enim eorum quæ sunt, ociosum est. Habet enim unum
quodque essentiam, eamque non vacuam, sed plenam viribus, et his etiam non incassum, sed
utilibus, et operantibus. Igitur, et ipsum illud unum, et hyparxin suam habet, et potest, et agit.