Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 88

FRANCISCI PATRICII
PANARCHIAS
LIBER SEPTIMUS
AN IN UNO SINT OMNIA.
Satis superque ni fallimur, demonstratum hactenus est, in rerum universitate, necessario esse
aliquid primum. Idque earum esse principium. Et hoc ipsum esse unum. Et hoc unum, esse
Bonum, et hoc Bonum, esse Deum. Et hæc quinque, esse idem. Et simul probata est, prima
principii proprietas, et postrema. Duæ reliquæ, secunda, et tertia supersunt confirmandæ.
Altera In principio esse omnia. Altera a principio omnia esse. Quæ quamvis nobis fidelibus
sint certissimæ, quia eas nos docuit, is qui eas optime scire poterat, divinus
spiritus. Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Et omnia in ipso constant. Et
quæ facta sunt in ipso vita erant. Attamen quia philosophorum greges, iis non persuadentur,
certissimis rationibus eas comprobemus. Prius priorem. Per quam, maxima videtur
impossibilitas induci. Diximus enim in principio esse omnia. Principium, et unum, idem esse.
Unum esse simplicissimum, et omnino non nisi unum. Et modo inferimus, quia unum sit
principium, in uno, esse etiam omnia. Hoc autem philosophis omnium impossibilium, esse
impossibilissimum. Videtur unum enim, et omnia, adeo videntur inter se contraria, ut non
videatur, ea posse in unum convenire. Igitur, vel unum non erit idem cum principio, vel in
principio non erunt omnia, vel in uno erunt etiam omnia; atque ita unum multa erit, et non
simpliciter unum, nec aliud non quam unum. Quod nam igitur horum erit verius? Vel omnia
hæc æque erunt verissima. Et unum idem erit cum principio, et in principio erunt omnia, et in
uno itidem omnia erunt. Sed manet adhuc quæstio. Si unum undequaque est, non nisi unum:
quomodo vel in eo erunt omnia? Vel ipsum erit omnia? Nam si in eo omnia sunt, unum erit
multitudo. Si ipsum est omnia, multitudo itidem erit. Ergo unum, et unum erit, et
multitudo. Multitudo autem omnis, ab uno provenit. Ergo ab ipso, in se ipso: unum erit
multitudo. Et quatenus unum est, multitudinem in se producet, et quatenus multitudo ea
producta est, se ipsum producet, et erit principiatum, non autem principium. Vel, ut unum,
principium est, ut vero multitudo, principiatum. Atque in idem absurdum, et quæstio recidit,
et ratio. Quid igitur dicendum? Et quis modus inveniendus, ut unum, et unum sit
tantummodo, et itidem sit omnia? Hic forte. Quod omnia, non ubique sint multitudine
distincta. Videtur enim multitudo numerum dicere. Omnis aut numerus, per singulas eius
species, est necessario distinctus, et ab unitate sua procedit omnis, sæpius in se replicata.
Itaque unitas omnis, et ad sequentem multitudinem respectum habet, et ab uno derivata, ab
eodem pendet. Unum autem apex quidam multorum est, sicuti unitas distinctorum est apex
numerorum. Qua unitate, unum ipsum simplicius est, cum nullum, neque ad se, neque ad alia
respectum habeat, et unitatem, ipsum producat. Sed si unitas primum quoddam, et ipsa est, et
est simul omnis numerus in se replicatus, ipsa quoque omnia est revera, ea quæ a se, vel
prodire possunt, vel prodeunt, hoc est, omnis numerus in se una, comprehensus. Quæ
tamen cum ab uno sit producta, aliquid est de multis, seu potius inter unum, et multa media
est, quædam hyparxis. Unum autem unitate, et simplicius, et prius, nihil est, de multis.
Atque ideo si unitas, quæ simplex adeo non est, omnia est quoque, multo verius unum erit
omnia. Simplicitate enim sua, omnia simpliciter comprehendit. Et in se, omnia unum fecit,
multo verius, quam unitas minus simplex omnia in se claudat. Proprium enim simplicitatis
est, fontem omnium esse. Sed ut clarius dicamus, non uno modo, sed triplici, dicimus,
Omnia. Nimirum. Omnia uniter. Omnia unita. Omnia distincta, atque ideo multiplicata.
Duo hæc secunda per se clara esse videntur. Primum illud abstrusius, nos ita declaramus. In
uno omnia sunt, sed suo modo; sicuti suo modo alio, omnia sunt in unitate. Modo vero
tertio, et ei proprio, omnia sunt in multitudine. In uno inquam omnia sunt modo suo;
nimirum, si ita liceat fari, uniter, ἑνιαίως Græci dicerent, quod Latini plene non exprimunt.
Paul. ad
Rom. cap. 11
Colos. I
Ioan. I
1...,78,79,80,81,82,83,84,85,86,87 89,90,91,92,93,94,95,96,97,98,...411
Powered by FlippingBook