Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 84

FRANCISCI PATRICII
PANARCHIAS
LIBER SEXTUS
UNUM, OMNIS, MULTITUDINIS, ESSE PRINCIPIUM.
Eandem ergo urgeamus quæstionem. Si in universo ulla est multitudo, forte et unum aliquod
fuerit in universo. At in universo multitudines sunt multæ; multa rerum genera, multæ species:
multa individua. Multa tota, multæ totorum partes. Essentiæ multæ, vires multæ actiones
itidem multæ. Multitudo hæc rerum tam multarum, vel ordine constat aliquo; vel ordine
constat nullo? Si nullo, nulla causa, effectum suum præcedet, nullus effectus, causam suam
sequetur. Genus nullum, totum nullum, species, partesue antecedet suas. Neque hæ sequentur
illa. Neque actio a viribus nascetur, neque vires ab essentia, sed hæc erit post vires; et actio
vires anteibit. Cœli omnes in singulis erunt elementis hæc erunt in illis, et sublime corpus
primum erit infimum, et infima terra supremum erit, cœlum. Omnia, per omnia erunt fusa.
Omnia in omnibus confusa iacebunt. At his omnibus contraria cernimus omnia, et
experimur. Si quis id non videat, aut non cognoscat, nec philosophus dici debet. Neque,
Mentis rationis, sensuum, maximo defectu, philosophari se posse, sperare potest. Ergo res
mundanæ omnes, ordine constant aliquo, et sunt suis numeris, formis, molibus, qualitatibus, et
ornatæ, et ordinatæ. At ubi ordo, ibi primum, et secundum, et tertium est, et reliqua deinceps.
Ergo in rerum universitate primum aliquod est. At primum hoc quidnam aliud est, quam
unum, si monas, quæ et a Zoroastre Μονὰς πατρικὴ dicta est: Monas paterna.
Et ab Hermete quoque:
ἡ γάρ μονὰς, πάντων οὖσα ἀρχὴ καὶ ρίζα.
“Monas enim omnium existit principium, et radix.”
Sed nos authoritatibus, ornamento potius, quam fundamento
philosophamur. Rationibus ergo, si quas ad id comprobandum reperire possumus, agamus:
atque ita, si fas, et verum sit, dicamus. Si rerum aliqua est multitudo, est etiam aliquod unum.
Omnis enim multitudo, ab uno est, Nimirum, ab uno sibi proprio. Hoc ergo prius
demonstremus. Si nullum in rebus sit unum, multitudo rerum per se consistet, et duo, et tria,
et quatuor, et reliqua multitudinis nomina, erunt, antequam sit unum. Hoc vero humana mens
nulla capit. Si duo, tria, et reliqua per se sunt, nullum erit unum. Si nullum unum, duo, et tria
præcedit, nulla duorum, vel trium pars, una fuerit. Cui rei nullus sensus, nulla ratio assentitur.
Sed afferunt uterque unum, esse dimidiam duorum partem. Trium quoque, unum esse partem,
e tribus unam. Itaque stellæ innumeræ, plantæ, bruta tot generum, tot homines, si unum in
se non habent, si una, singula non sunt, non erunt prorsus. Quod autem non est, nihil erit. Et
cum nihil sint, erunt quoque, quia sensus ea affirmat esse. Et simul non erunt, quia ratio hæc,
ea nihil esse, dicit. Igitur erunt, et non erunt, et conversim, non erunt, et simul erunt. Et cum
nulla sint, erunt quoque infinita. Nam si eorum nullum unum est, neque finitum erit. Si non
finitum, ergo infinitum. Rursus multorum quod vis, vel unum est, vel non unum. Si non
unum, vel multum est, vel nihil. Si nihil dicatur esse, multitudo quoque, ex nihilis erit. Atque
ita omnia nihil. Et quæ entia sunt non entia erunt, et nihila totidem, quot sunt entia ipsa. Hæc
quis sanus non stomachetur? Si vero, singulum entium, multa esse dicatur, singulum, ex
infinities constiterit infinitis. At infinito, nihil maius. Duo ergo, vel tria simul infinita, uno
infinito non erunt maiora. Et etiam erunt maiora, quando singulum par est æquum, est uni illi
infinito. Quoniam singulum, et infinitum est, et ex infinitis constat. Hæc omnia impossibilia
sunt. Præterea rerum multitudo, si ab uno non pronascitur, earum numerus unitatem collectio
non erit. Ergo duo, vel tres equi, non erunt duo, nec tres. Non duo, quia cum unitas nulla in
rerum natura sit, duo ex duabus unitatibus non conflabuntur. Neque tres, ex unitatibus tribus.
At sane vel cæci duos esse, et tres equos dignoscunt. Ergo rerum multitudo, quæ visitur, quæ
tangitur, quæque auditur, et gustatur, et olfacitur, numerum de se conficiet. Numerus ex ea
1...,74,75,76,77,78,79,80,81,82,83 85,86,87,88,89,90,91,92,93,94,...411
Powered by FlippingBook