perpetuo orbem eum, qui cœlesti est superior, et ab hoc cœlestem. Orbem nempe Empyreum,
qui supra cœlum est. Addit mox eodem loco: Porro intelligibilem mundum lux primaria
conservat, illeque cœlestem. Hic vero infimum, qui in sensum cadit. Inter quem, et ipsum
intelligibilem, medius est. Itaque princeps essentia, ut Platonico modo loquamur, Archetypus
atque Idealis mundus est, qui lux est infinita. Idearum lucibus omnium plenus, ideoque recte
Paternum profundum, nuncupatus.
A quo inquit, illustratur orbis, qui cœlesti est superior, hoc est Empyreus. Lumen
autem quod primum diximus, et imaginem paterni profundi, infinitæque, eius lucis, non
cognitum ab hoc auditore, videtur fuisse. Qui alioqui divina Platonis præceptoris
doctrina imbutus, infinitam illam lucem, per inferiorum gradus omnes lumen deduxit.
Quam deductionem operæ precium est ascribere. Libro ergo 10 cap. 2 ita scribit.
“Itaque inter essentias omnino primaria est ipsa mens. Quæ idcirco princeps
dicitur. Quamquam eadem cum Dei verbo, atque cum eo, quod primæ formæ est
subiectum. Eademque ut genus summum, omnes substantias illustres, absolutasque et puras
sub se continet.”
Ipsum ergo Dei verbum, et Mens primaria, quam Zoroastres secundam nominavit,
infinita est lux. A qua luce, incorporea, incorporeum illud primum lumen emicat, quod imago
est paterni profundi. Huius ipsius Dei verbi, et mentis primariæ imago. Quod lumen ab ea luce
productum funditur primo, per omnes substantias, veras, quas illustres appellat ideo, quia eo
primo lumine illustrantur; et ab eo continentur.
Huic verbo, ac menti primariæ ex dogmate Zoroastri subordinat ipse intellectum
secundum, primæ mentis quasi speciem, in quem, lumen illud, a prima luce, ait descendere.
Inquit enim.
“Huic vero lumen inest, ab intellectus radice profectum, non aliter quam crystallo radius a
Sole reflexus.”
Primo ergo loco a luce infinita, lumen, eius lucis imago emicans, substantias in ea contentas
illustrat. Secundo vero intellectum secundum. Tertio ab hoc intellectu, lumen descendere ait
debilius in animam ratiocinantem. Ait namque.
“Cuius lumen tenue est, et crepusculo matutino persimile. Quarto vero loco, amplius ex
lumine animi ratiocinantis manat natura animi sentientis, in quo minus lumen est, quam in
superiore. Ex huius vero lumine (quinto gradu) profluit natura animi in plantas cadentis.
Quæ quoniam a luce pura, perfectaque longo intervallo seiuncta, crassior est relicta.”
Itaque incorporei luminis, per hunc authorem a primaria, atque infinita luce emanati quinque
sunt species. Lumen substantias in se contentas illustrans; lumen intellectus; lumen animæ
ratiocinantis; lumen sentientis, lumen vegetantis. Atque hæc omnia vera esse, suis quæque
locis demonstrabimus.
Quoniam vero Mens primaria, et Dei verbum, est lux infinita, non solum quinque
hosce incorporei luminis gradus extra se producit ex dogmate Zoroastri superiore. (Scio et
teneo tamen opera ad ex tua esse a tota trinitate, quemadmodum, et in sequentibus et intelligo,
et teneo). Sed quinque etiam alios gradus luminis corporei, effusi in spacium primo infinitum,
in Empyreum in Æthereum mundum, inque Hyleum universum, et in particularium ignium
naturam. Quod iam antea est explicatum.
Quibus dogmatibus, omnium maxime admirandis, quoniam persimilia tradit
Philo Iudæorum doctissimus, quæ huic nostræ philosophiæ nisi attexerentur, maximum
admisisse piaculum nos putaremus, ea inferamus. Dum itaque mundi creationem
explicat, scribit in hæc verba.
Καὶ ἐπί πᾶσι ἔβδομον φωτός, ὁ πάλιν άσωματον καὶ νοητὸν ἡλίου παράδειγμα καὶ πὰντων
ὃσα φωσφορα ἄστρα κατὰτον οὐρανόν εμελλε συνίσαθαι.
“Et ad omnia septimum lucis. Quæ rursus incorporea, et intelligibilis, fuit Solis exemplar, et
omnium quotcumque lucent astra per coelum erat, constituturus.” Addit: