universum conspicies mundum, in loco immobili lumine motum, et eum totum per se
immobilem, ut locum imitetur: per partes vero motum, ut hoc minus habeat quam locus; et ab
oraculis quoque, quæ a Chaldeis sunt edita, ea quæ de anima dicuntur fontana. Abunde
animans, lucem, ignem, æthera, mundos. Hoc enim esse lumen, quod supra Empyreum est,
unitas ante trinitatem, Empyrei, ætherei, materialis.” Addit hæc Simplicius:
Δοκεῖ δὲ καὶ τὰ κέντρα τοῦ κόσμου παντὸς, ὥς ἔν τούτῳ πεπηγέναι, ἔι γαρ τὰ λόγια, τὰ
κέντρα τοῦ ὑλαιου κόσμου ὓπερ ἀυτόν ἔν αιθέρι πέπηγεν, κατὰ τὸ ἀνάλογον αναβαίνοντας
τοῦ άκροτὰτου τῶν κόσμων, ἔν τῷ φωτί τόυτῳ, τὰ κέντρα φησομεν ὑδρῦθαι, μηποτε δὲ τὸ
φῶς τοῦτο, πρῶ τον ἐστίν, εἰκών τοῦ πατρικοῦ βυθοῦ, καὶ δια τοῦτο ὑπερκόσμιον, ὅτι καί
ἐκεῖνος.
“Videntur autem, et centra mundi totius, in hoc esse fixa. Nam si oracula, centra materialis
mundi, in eo qui supra eum est æthere infixere, proportione ascendentes, supremi mundorum
in hoc lumine dicemus esse stabilita. Num vero, lumen hoc primum, imago est paterni
profundi? Et ob id supramundanum sit, quoniam et ille.”
Post autem nonnulla etiam hæc adiungit:
Μάιλισα δ'εκ τῆς θειας παραδόσεως, ἔιπερ καὶ το ἐμπύριον διά τοῦ ἀιθέρος, καὶ τὸν
αἰθέραφησί δία τοῦ ὑλαύου χωρεῖν, καὶ ἔιπερ αἱ τετράδες, καὶ αἱ ἑβδομάδες αἱ νοεραί πάσαι
πηγαίαν ἐχουσι τάξιν, καί διά τοῦτο ἐμπύριον τὴν επιστασίαν, συμπεριὲχοντααι ὅμως τοῖς
κόσμοις, ὥς καὶ τοῦ ἐμπυρίου διὰ πάντων χωροῦντος.
“Maxime vero ex divina traditione. Si quidem et Empyreum per ætherem, et æthera dicit per
materialem penetrare; et si quaternitates, et septenitates omnes intellectuales fontanum habent
ordinem, et ideo empyream præsidentiam, continentur nihilominus mundis, ut pote Empyreo
per omnes permeante.” His annectit deinde hæc alia.
Πῶς οὖν τὰ λόγια φησί, ἑπτὰ γαρ ἑξανγκώσε πατήρ στερεωματα κοσμων, ἔι μηδὲ δυσωπεῖ,
καὶ τό μή ἂν ατελεῖς εἶναι τάς σφαίρας ἀψίδας μονον οὔσας, καὶ οὐκέτι σφαιρας, εἴ αχρι τοῦ
κέντρου χωροῖεν.
“Quo modo ergo oracula affirmant. Septem in moles duxit pater, firmamenta mundorum si
non odit, non esse sphæras imperfectas, sed fornices tantum esse, et non sphæras, nisi ad
centrum usque pertranseant.”
Hæc ex oraculis Zoroastri ac Chaldæorum, de Empyreo mundo, innumeris philosophantium
incognita, voluti ex tenebris eruimus in lucem. De cuius Empyrei per reliquos penetratione,
cum de eo singilatim agemus, aliquid amplius palam faciemus. Satis in presentia fuerit, supra
ætherem, et supra mundum hunc ostendisse rationibus, et authoritatibus confirmasse, ignem
seu lumen esse tantum, ut mundum alium constituat quem dicimus cælum empyreum, in quo
ex Aristotelis, etiam traditione, substantiæ divinæ, divinam vitam degant, et Deus ipsemet, ex
nostrorum dogmatibus Theologorum, et mentium beatarum ordines, et animarum. Idque recta
ratione Zoroaster posuit; tum quoniam, ante mobilem æthera, immobile aliquid esset; natura
id ferente; sicuti etiam fert, ut simplex omnino, composito sit antiquius, et anterius.
Compositum autem esse æthera, cum ad eum tractatio nostra venerit, ostendemus.
FINIS OCTAVI LIBRI.