Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 48

perfectum. Quod si lumen extra mundum diffundatur, mundus non omnia continebit; deerit
illi lumen id quod extra illum porrigitur: Eo autem carens nulli dubium iri, mundum esse
imperfectum.
Magna equidem sunt hæc obiecta omnia. Sed nostræ sententiæ officere nequaquam
possunt. Nam et stellas omnes suis fulgere lucibus, et eas ignes, flammasque esse, indubie est
demonstratum. Ideoque toto corpore lucere eas est necesse, et nulla parte opacas esse. Itaque
obiecta illa priora, nullum locum habent. Cur autem lumen in vacuum proiici non potest.
Nulla profecto res alia, in universo tanta corporum varietate conflato, lumini intercludat
viam, nisi una opacitas. Lumini corpora omnia reliqua: rara, densa, mollia, duraque cedunt
viam. In spacio illo vacuo, opacitas nulla est. Si hæc alia corpora ibi essent, transitum sine
dubio lumini præberent. Cur ergo spacium quod nulli rei resistit, nulli obsistit, eidem lumini
transitum non dabit? Cur eidem non cedat vacuum; quod nullam antitypiam, queat opponere?
An vero vacuum, an vero spacium sui natura, erunt opaca? Ratio sane valida est reddenda,
quo modo opacitas in spacio vacuo habitet? Et res quæ nulli rei mundanæ, aut eadem, aut
similis sit, et fere nihil est, cum densissima opacitate conferre prope amentium est, et afferere
tantam habere resistentiam id quod nullam habet, quantam corpora opaca, per se ad
resistendum nata, dementia est iam plena. Nisi hæc valide solvantur demonstratioque afferatur
valida, pro somnio relinquatur. Lumen in vacuum proiici non posse, quod etiam corpora
omnia præter duo illa opaca, penetret suis viribus, et permeet. Quod vero dicitur non proiici in
infinitum? Quoniam Solis, ac siderum corpora sint finita, viresque habere finitas, nullius est
momenti. Lumen etenim, non est corpus tale, qualia omnia alia sunt corpora. Atque ideo cur
et finitum dicitur ipsum, et finitæ ei vires attribuuntur, etiamsi a finitis promicet? Extra enim
finita postquam est, si a nullo opaco coarctetur, finitorum condiciones habere non est necesse.
Nam si id lumen, quod mundum replet, quandoque languescit, id ei uti docuimus
contrariorum viribus, umbrarum, obscuritatis, tenebrarum, opacitatis accidere, visus etiam
cognoscit. At extra mundum, quid nam dicemus esse lumini contrarium, ubi nulla opacitas,
ubi nulla opacitatis proles? Hoc si adducere nesciamus, aut nequeamus, nullis contrariis ibi
lumen languescere, nullisque terminis finiri posse, est affirmandum. At mundus, quarto
obiiciebatur, sic infinitus ipse quoque esset. Huic res nulla alia obstat, nisi sapientum
authoritas. Nos vero rationibus, philosophamur non authoritatibus. Quas suo loco explicandas,
maneant nos lectores. Et satis sit eis modo demonstrasse, et conclusisse lumen a Sole, a stellis,
a cœlo ipso extra mundum hunc quem putant finitum, in infinitum progredi, ac protendi.
(Quod alias in libello de spacio physico demonstratum, et mihi concessum fuit a Dominis
superioribus.) Atque hoc lumen, illud est quod cœlum empyreum, nostrates Theologi
vocavere. In quo Deum, beatas mentes, animasque felices habitare tradiderunt. Cuius essentia
purissimus sit ignis, unde nomen quoque habeat. Ignis inquam, non primi specie anthrax, non
secunda specie flamma: sed tertia, Timei, Platonis, Theophrasti, Platonicorum nobiliorem
omnium. Lux et lumen, sitque Zoroastris, Ζωηφόριον πῦρ. Vitifer ignis. Neque vero Theologi
nostrates primi fuerunt, qui hoc dogma empyrei cœli induxerunt. Sed ante eos Parmenides de
eo est locutus. Cuius verba raritatis eadem causa, oportuit afferre. Sunt autem:
Καὶ τὸ περιέχον δὲ τό πᾶν σοιχεῖον δίκην σεφάνου σερεὸν εῖναι πρώτῳ πυρί, μεθ'οὗ
ἀιθέρα, ειταέρα, μεθ'οὗ ὓδωρ.
“Et id elementum quod ambit hoc universum coronæ instar, esse solidum primo igne. Post
quod æthera, deinde aerem, post quem aquam.” Et addidit:
Πῦρ φῶς καθαρὸν, οἰκεῖ ἔν οὐρανῷ.
1...,38,39,40,41,42,43,44,45,46,47 49,50,51,52,53,54,55,56,57,58,...411
Powered by FlippingBook