formæ subiiciatur semper, lux quoque alicui suberit formæ. At cui nam formæ? Quæ ei
scilicet superveniat: et eam intus, forisque quasi obvestiat. Nihil autem luci supervenire posse
videtur, ita ut lux adhuc permaneat. Sin vero lux composita substantia sit, materiam habere, et
formam est necesse. At quænam materia tali subest composito? Aut quæ forma inest? Sed ne
cogitatione quidem id assequi videmur posse. Solis equidem et astrorum forte materia fuerit
æther. Ignis materias videmus multas, sed nos lucis solius materiam uti compositæ substantiæ,
nunc quærimus. Eius quidem lucis, quæ in Sole est, quæ in astris, quæ in igne, materia forte
alia nulla fuerit, quam Sol, et astra, et ignis. Atque ita horum luces, aut æthera, aut ipsamet
astra solem, ignem, pro materia habebunt; et lux eorum forma erit. Atque hinc est, ut
veterum nonnulli dixerint lucem, primam esse formam ætheris totius, ac Cœli. Quod quidem a
Chaldæis venit. Neque enim solum in sole, aut solis sideribus dixerunt esse lucem, verum
etiam eam universum tenere cœlum, et cœli totius substantialem formam esse. Quæ lux, et
quæ forma universalis Cœli, sit etiam lucidorum omnium astrorum, et Solis efficiens causa.
Quæ ab ea sint lucida, non tamen ipsa sit lux universalis, sed ad corpora illorum singularia,
partibus suis sit contracta. Lux ergo quæ in cœlo, quæ in astris, quæque in sole est, substantia
eorum est, non ut materia, non ut compositum, sed ut forma. Quod et authoritas magnorum
sapientum autumar, et rationes dictant et iam allatæ, et eæ quas nunc addemus.
Si Solis, et astrorum lux, composita sit ex materia, et forma quæremus, ea materia, ea
forma, lucidæ ne et ipsæ sint, vel diaphanæ, vel opacæ? Si opacæ dicantur esse, quomodo
tenebræ lucere poterunt? Si diaphanæ, quomodo, quod lucem propriam non habet, et quod est
sæpe tenebris oppletum, poterit perpetuo lucere? Si id nequeat fieri, igitur et materia, et forma
lucidæ necessario erunt, vel alterutra, vel utraque. Si id detur, per lucem lucidas esse est
necesse. De hac ergo iterum quæremus luce, an ipsa ex lucidis sit composita? Atque ita vel ex
duobus illis, diaphano et opaco, necesse erit eam componi, quod nemo dixerit, vel de luce, in
lucem abibimus in infinitum. Quod itidem fieri nequit. Verius ergo fuerit, lucem in Sole, ac
sideribus, formam esse asserere. Formam inquam eam, perquam res sit, et quæ rei det esse,
lux enim Solis, Soli dat, ut Sol sit, et sine qua Sol non esset Sol, neque esse posset.
Idem de astris est dicendum. An vero etiam de ignibus, æreis, nostratibus? Si
rationibus demonstretur, Solem et astra, esse ignes, etiam de ignibus hisce dicendum erit,
lucem eorum formam esse.
Si astra et Solem, ignes non esse demonstratio valida ostendat, nostrorum ignium
fortasse lux forma non erit: sed vel calor, vel aliud quid, quod in eo sit; vel etiam
utrumque. Sed hac alias. Nunc de Sole et astris, vel etiam de Sole tantum, donec appareat
verum, an astra, propria luceant luce, an aliena?
Ergo in Sole forma hæc lux, in superficie ne tantum Solis est, et materiam aliam
interiorem, extrinsecus obvestit? An vero totum solis corpus penetrat intrinsecus et permeat.
In nostris quidem ignibus, lux, et extrinsecus totum vestit, et intrinsecus totum corpus replet.
Cur non in similibus igni, astri, et Sole, idem eveniat? Quæ id res, quæ ratio prohibet? Ignes
certe nostrates, crassam plerumque, et impuram materiam habent, attamen toti, quaquaversum
collucent. Multo id magis, in astris, in Sole, fiat est necesse. Idque necessitate multa, si æther,
astris ac Soli, materia sit, quem æthera primum diaphanum posuimus, et diaphana tota,
omnibus suis partibus pellucent. An vero, quia Sol, naturale corpus esse dicatur, materiam
aliam, quam æthera sub lucis forma latentem habeat? Si ea materia, ut ignium nostratium
crassa sit, et ignes hi collucent, et pellucent toti, qui ab ea impediri, et opacari videbantur
posse, nihil vetabit id in Sole etiam evenire. Si vero materia eius, æther sit, diaphanorum
primus, multo magis pellucebit. Sin vero materia eius, famigerata illa quinta essentia dicatur