Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 398

FRANCISCI PATRICII
PANCOSMIAS
LIBER TRIGESIMUS PRIMUS
DE PROPRIO TERRÆ LOCO.
A supremis per gradus ordine naturæ positos tertio labore, ad infima pervenimus: a summis ad
ima, ab incorporeis, ad corpulentissima, a tenuissimis; ad crassissima, a purissimis, ad rerum
omnium feces, ad terram nimirum ipsam. De cuius essentia, viribus, actionibus, passionibus,
qualitatibus, quantitate, loco est agendum. Sed ante omnia quod postremum, est propositum,
de loco eius proprio dicendum. Iuniores enim quidam Astronomi, ut cœlestium phænomenon
rationem reddere possent, eam in orbe lunæ collocarunt. Peripatus autem sicuti supremo cœlo,
sic terræ nullum assignarunt locum, sed diversa, ac fere contraria ratione. Cœlo quidem, quia
nullam haberet extimam superficiem, qua ambiretur terræ vero, quia in indivisibili puncto,
universi centro eam collocarunt. Dum enim aiunt terram in centro esse, centrum autem, nec
corpus, nec superficies, nec linea sit, terram ambire quæ corpus sit, minime posse, nemo est
qui non videat. Attamen, sicut cœlum per partes in loco esse dicunt, quia omnes se se invicem
contineant, ita partes terræ quia centro incumbunt æque, et ad ipsum nituntur, se se invicem
sustinere est necesse. Itaque duobus mundi extremis, et contrariis et similibus rationibus
locum, et abnegarunt, et concesserunt. Inter vero sapientes, vetustissimus Zoroaster in
universi mundi medio, eam collocavit, dum ita canit.
Γὴν δ'ἐν μέσῳ τιθεὶς, ὕδωρ δ'ἐν γαῖας κόλποις Ηέρα δ'ἄνωθεν τούτων.
“Terram in medio ponens, aquam vero in terræ finibus Æremque desuper hasce.”
Hermes autem Trimegistus in hunc modum loquitur.
Διεχώρισθαι δ'ἀπ'ἀλλήλων ἣτέ γὴ, καὶ τὸ ὗδωρ, καθῶς ἠθέλησεν ὁ νοῦς.
“Separatæ vero ab invicem sunt, terra, et aqua prout voluit mens.”
Sed hæc verba, non tam loci differentiam, aut identitatem disignant, quam naturæ
diversitatem. Zoroaster vero, clarissime, in medio terram statuit, et in eius cavitatibus
aquam. Locum vero ambarum simul esse, ærem, utrasque ambientem. Neque videtur, a rei
veritate, ulla in parte, discessisse Zoroaster, quandoquidem philosophantium nemine
dissentiente, terram ingentes habere specus constet, et ut Aristoteles vocat chasmata; in quæ
omnia, aqua, et spiritus, et venti, incurrant, eaque repleant, ut quasi terra, fornicata habitacula
tribus hisce habitatoribus sempiterne præbeat. Quod cum ita sit, si vera est Peripati sententia
terram esse in centro, aqua quoque in centro erit. At si in centro esse, non est, esse in loco.
Aqua etiam non erit in loco. An veco, etiamsi terra in loco non sit, aqua nihilominus in loco
erit, in terræ nimirum concavis, atque speluncis. Cum autem ita inter se sint compositæ, aqua
in loco erit, terra locum non habebit. Ac si natura utræque sunt inter se diversæ, et mole etiam
differunt, et seiunctæ locis sint, ita ut altera omnino sit in loco, altera omnino non sit in loco,
quæ nam earum universi centrum obtinebit? Hæc namque res, apud recentiores in magnam est
controversiam deducta. Aiunt enim, aquam, et terram, gravia corpora esse, grave autem omne,
ad centrum tendere. Utraque ergo ad centrum tendet; eique coniungi appetet natura. Quæ nam
ergo magis centro proximabit? Quid prohibet utrasque centro æque esse proximas? Si enim
omnia gravia centrum petunt, qua gravis aqua, qua gravis terra, nulla ratione altera centro
propinquior, altera longinquior ab eo erit. Si vero dicatur, terram esse graviorem, ideoque
prius centrum petisse, locumque in eo occupasse, iam de maiore, et minore, non aut de
gravitate simpliciter quæstio erit. Concedunt plerique omnes, terram aqua esse graviorem.
Inde sequitur, non æquo tempore, si ab ære demittantur utraque ad centrum pervenire posse.
sed terram futuram ibi priorem. Aqua ergo ad centrum universi non perveniet, sed terræ
supernatabit. Ergo moles aquæ, a terræ mole erit diversa. Et quia aquæ partes, et ipsæ, uti
graves centrum appetunt; non possunt aut ad ipsum, obstante terra, pervenire, saltem in ipsam,
tota aqua conglobabitur, et proprium sibi efficiet centrum, circa quod, ipsa unus globus
1...,388,389,390,391,392,393,394,395,396,397 399,400,401,402,403,404,405,406,407,408,...411
Powered by FlippingBook