Cumque in littora opposita, Spiritus Sancti, et Culatæ incurrant, nec ad occasum exitum
inveniant, necesse habent in Orientem regredi. Et inter fauces quæ inter Cubam sunt, et
caput Floridæ, egredi. Atque inde fit, ut qui a veræ Crucis portu, qui ex hac parte in sinu est
occidentalis maxime, in Hispaniam sunt redituri, oporteat eos recta versus Orientem,
insulam Bahanam tendere, ut secundas habeant currentes, et possint Bermudam petere, quam
etiam petunt ii, qui ex Hispaniola redituri solvunt. A qua Bermuda, plerumque 55 diebus in
Hispaniam appellunt. Quod iter mense longius est, quam a Canariis ad Desiatam, quod 250
conficitur diebus. Id autem evenire et exstimandum. Quod Canarias inter, et Desiatam, et
secundiores, et validiores sint currentes, a Bermuda vero, sint debiliores duplici de causa; tum
quia, itineris longitudine sint, ut nautica voce utar, magis stanche, tum quia, ea currentia quæ
a Laboratore venit hanc transuer sim feriat, et eam retardet. Id autem esse non procul a vero,
ostendit iter quod tardius Alfonsus Nunius, testante Petro Martire 60 confecit diebus ob æquæ
currentes, quæ navim, in occasum propellebant. Diximus autem præcedentibus libris, a
laboratore fluxum venire, et per Canadæ, et Norumbegæ littora, ad Floridam, et sinum
descendere Mexicanum. Ex quibus apparet a Bermuda citra versus Meridiem currentes esse
ab Oceano Antipolico; alias vero contrarias inter Bermudam, et littora novæ Franciæ currere
in occasum. Ex qua currentiarum diversitate, constat falsum esse id quod Scaliger, cum
authore libri, Causa æstus maris, tradiderunt, Oceanum ab Oriente, Solis sequendo cursum,
perpetuo in occidentem ferri. Sed mirum magis est, (ut homunculum hunc secundum
ommittamus) Scaligerum virum apptime doctum, et acutum, id protulisse, ut mox sibi
contradiceret. Ait namque in sinu Arctico, secundum littora, quæ Scythiam claudunt, omnino
motum esse Orientem versus, contrario fluxu, Oceano Æthiopico. Sed tamen eodem quo ille
motu. Nam quo modo, si totus Oceanus Solem sequendo, ab ortu in occasum fluit, idem
contra Solem cursum tendat ab occasu ad ortum? Tum in Scythico, ut ipse ait; tum in
Mexicano a Iucatano ad Floridam, inde ad Bermudam, et ultra multo? Item quo modo, Solis
cursum imitatur is Oceanus qui a terra Laboratoris, quæ sub Aquilone est, vsque ad
Aremorica, et Germanica descendit littora, quæ ad meridiem sunt Laboratori? Et Groelandiæ,
et Euripis illis Arctis vende venit. Et e contra quo modo a faucibus Magellanicis, in Oceano
Pacifico, a meridie, per littora Peruana, Nicaraguana, Guatimalana, usque in rubrum mare,
septemtriones versus indesinenter currit? Sicut et in Mexicano, per fauces Cubæ, et Iucatani,
continue ab austro in Aquilonem transit? Hoc sane non est Solem sectari, aut imitari. Sed Soli
obviam ire, et cursum eius medium secare. Neque magis Soli obremperant tot ille
currentes, quas Oceanus Arctous, sub polo, per quatuor illos exercet Euripos. Quorum non
nisi duo, dum in receptaculum illud, circa magneteum montem, incutrunt, ab Oriente, in
Occidentem currunt. Sed iidem duo, ab Occidente in Orientem iterum recurrunt. Duo vero
reliqui, Aquilonem spectant alter, meriditem alter. Et dum ille in aream fertur, in meridiem
fertur et dum recurrit, in Aquilonem currit. Alter vero e contra, quando in aream ingruit, in
Aquilonem vergit. Quando vero egreditur in meridiem regreditur. Quid vero tot illæ currentes,
et recurrentes quas supra Baccalaos, tum Verrazzanus, tum Cartierus, circa Brionem, S.
Aloisium, Sangnenaium, et innumeras illas insulas, invenere, alias in Circium, alias in
Aquilonem, alias in Corum ferentes? Sed num quid hi Solis amatores, non viderunt, aut
non perpenderunt. Moeotim a Septentrionibus in Pontum. Pontum in Propontidem,
Propontidem in Ægæum, versus Austrum fluere, usque quo Cretam pertingant? A qua, pars
maris eius, superata Doride, versus Rhodon, et versus Cyprum in Orientem fertur. Cypro
circumvoluta, per Syriaca littora, in meridiem quousque in Ægyptum veniat, labitur. Inde in
occassum vertitur. Pars altera ab Ægæo, inter Creten, et Cytheram præter fluens, et Peloponesi
littora præteriens, sinum Adriaticum semper in occasum petit. Sed in eo intimo, a
Septentrione in meridiem voluitur. Deinde per Italiæ oram ad Hydrunti, usque promontorium
in Orientem currit. Ab eo promontorio rursus vertitur ad meridiem, usque quo Siciliam
pertranseat, dein pars per fretrum, pars reliqua inter Melitam, et Siciliam, tandem in occasum