prior? Nisi enim ad littora flueret, non reflueret. Et nisi reflueret non afflueret. An hic,
quæstioni similis est, ei quæ de ovo, et gallina quærit, utrum prius? Sane videtur. Nam
si modus refluxus confideretur, quem nos in multis littoribus studiose spectavimus, non
videbitur quæstio carere ratione. Namque tranquillo mari, motu eo, quem perpetuam quasi
eius respirationem appellavimus, continue, et fluere, et refluere ad plana littora, tempore
eodem conspicitur. Parti enim eius recurrenti, et ad humiliora refluenti, pars alia altior
supervenit, et priorem illam obruit, eique superequitat, et super eam in littus currit. Illa, quasi
timida, salutem sibi quærens, in ventrem se obruentis, conditur. Et se ipsa gravidam eam
reddit, et altiorem facit. Hæc altior facta, citatior ad littora affluit. Eodem igitur tempore,
affluxus fit et refluxus. Sed hic prior videtur recurrere, ille supervenire, postea hunc
absorbere, altiorque fieri suo quasi capite, ventre vero et cauda, depressiore. Evidentior hæc
res cernitur, si undarum fluctus ad littus ingruant. Subinde enim, unda quæ accurrit, a
recurrente prægnantior facta, eminentior fit et tanto citior accurrit. Idem videntur pati flumina,
quæ quamvis undas occursantes habeant, eas nihilominus subeunt, et in mare labuntur, quæ
res facilius visu, quam verbis ullis, aut rationibus persuadeatur. Et si recte, rem totam hanc
concipiamus, nullo motu mare, seu perpetuo, seu horario, seu diurno, seu hebdomadario, seu
semestri, seu menstruo, seu semiannuo, aut annuo commovetur, qui affluxus ab alto ad littora.
Et a littoribus in altum non sit refluxus. Affluxus igitur, et refluxus, est omnis maris motus, a
se ipso non nisi maiore atque minore differens, et horarum, et temporum intervallis.
Hic autem motus omnis cum duplex sit, et quamvis coniuncti etiam contrarius est alter alteri,
a contrariis duabus necesse est utrumque fieri causis. Sicuti contrarii sunt effectus, tumor et
depressio. Affluxus, enim non sine tumore aquæ fieri potest, refluxus, non sine aquæ
detumescentia. Dum ergo intumescit, altior aqua fit, dum detumescit, aqua fit demissior. At
qua causa, quæve ratione, aqua altior fieri, et attolli potest? Ea nimirum, quam quotidie
experientia ostendit, ad focum dum ollæ, lebetesque bulliunt. Bulliunt autem quia feruent.
Fervent quoque a calore suppositi, vel appositi ignis. Et nisi calerent, non ferverent, nec
bullirent, nec attollerentur. Dum vero bulliunt, at attolluntur, necessario rarescunt. Per
ergo rarefactionem, quæ attolluntur aquæ, altiores se ipsis fiunt. Rarefactio autem, non nisi
vacui atomis, quæ omni (uti ostensum antea est) insunt aquæ dilatatis, et maioribus redditis. A
calore nimirum in vapores partes aquæ soluta. Eodem hoc modo, (nullum enim alium,
experientia ostendit ulla) necesse est mare intumescere, ob poros eius rarefactos, et in vapores
aquæ parte acta, ab insito maris calore, a Sole interdiu, a Luna etiam noctu, sideribusque
concalefacto. Per quem calorem quasi animi sui, spiritusque, instrumentum vivens, quiescere,
neque scit, neque vult, neque potest. Cumque planum iaceat, et sit æquor, et aqua eius
æqua, quo nam motum suum tendat, non habet, præter quam in se ipsum, et in littora, vel
circumstantia, vel adstantia, vel supposita. In supposita inquam. Nam plurimis in locis
in fundo maris sunt voragines ingentes, quæ maris ingentem vim, tum absorbent, tum
regurgitant. Ut quas diximus sub polo nostro, quatuor sorbere Euripos, et eosdem iterum
revomere. Talem aliam Olaus voraginem in Oceano Norvagico supra Hegalandiam esse
scribit. Aliam Iovius supra Hirtam. Aliam narrant esse in Oceano Gothico, inquo, affluxu
intumescit mare, curritque fluminis ad instar rapidissimi. Cum refluit in horrendas, horrendo
cum sonitu, mergitur voragines, et navigia interdum secum absorbet. Tales voragines in
immenso Oceano, cur non sit verisimile, esse plurimas? Quæ mare sorbeant et reddant. Cur
non talis sit ad Caribdin? Ad Euboicum Euripum? Si id sit verum, ad rarefactionem alia
addetur causa, materies addita ad affluxum, et ad refluxum iterum retracta. Sed rarefactioni,
quia sit universalior, totique communis mari, primas damus, rarefactionem calori primigenio,
et spiritui mari innato, qui in calore vivit, in humore habitat, in eo, et ex eo, nutritur et
augetur, et conservatur, et sui quod perit reficit, tum a calore proprio, tum a Solis calore eum
vivificante, et humore a Luna proxime, cæterisque stellis vivificato. Cumque omnibus in
maribus ubi calor hic et spiritus concitantur, et mare rarius reddunt, et in omnibus maris