Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 382

vapores, et emittit. Sed si a superposito mari prohibiti egressu ipsum attollunt, quo modo eos
emittit? Et si emittit, quo modo egressu prohibentur, et attollunt? In Lunæ quadratis,
addit, non multa a Luna resiliente luce, nec proprio maris calore in se collecto, minime
attolitur. At cur non saltem dimidio attollitur, ut et lux ei est dimidiata a plenilunio? Et calore
dimidiate in se collecto? Hæ fluxus ei viro causæ suni. Refluxus vero hæ aliæ. Nimirum,
quia vaporum copia elapsa, mare resideat, non aliter, ac lebeti subtracto igne aqua bulliens
in se residet. Idque in mari æquali tempore evenire, quia in parte alia, vapores illi dum
generatur in parte alia evaporant. At idem mare quod ad littora ascendit dum altum perstat,
a vaporibus sustinetur. Et dum sustinetur, illi non evaporant; et si evaporant, non alia in parte,
sed eadem evaporant, et eadem, et ibidem, mare residet. Subdit. In fretis celer est motus, quia
ab eo, quod ingredi nequit, impellitur id quod præcedit. Hanc verissimam, ni et nos fallimur,
protulit causam. Infert. Non æque autem universum attollitur mare, quia a non æque reflexa
luce, non æque universum incalescit. Atque ideo alibi plures, alibi pauciores, et tenuiores, et
crassiores generat vapores. Atque ita magis hoc loco, minus alio attollitur. Sed esto Luna in
æquinoctiali, et quidem plena, medio inter Taprobanem, et S. Thomam itinere, æqua ab
utraque reflectetur lux, cur igitur non æquus utrobique æstus attollitur? Cur in Belgico ubi lux
eadem sed non æque ut ibi reflexa, fluxui S. Thomæ maior, æquus Taprobanæ fit fluxui?
Lumen ergo Lunæ, aut eius reflexio, nullo modo fluxum causare posse apparet. Addit insuper,
ubi mare brevius est, a cuius fundo robustior resiliat lux plures vapores gignit, ubi profundius
pauciores. Ubi quoque crassius plures, pauciores ubi tenuius. Sed cur in Britannico canali,
ubi mare plerumque pedes altum est CLXX et attollitur pedes XVIII in Adriatico vero
ubi multo brevius est, attollitur non plus IV. In Mexicano vero, ubi mare crassius est, quam in
Lusitania, cur non, aut vix attollitur, in Lusitania vero ubi tenuius, pedes XV intumescit?
Harum ergo differentiarum, aliæ quærendæ sunt causæ, sicuti forte, et æstus huius universi
prius.
Finis Vigesimi octavi Libri Pancosmiæ
.
1...,372,373,374,375,376,377,378,379,380,381 383,384,385,386,387,388,389,390,391,392,...411
Powered by FlippingBook