magnam littorum partem denudari solitam, et siceam remanere, magis quam tempore alio ullo.
Atque ita, per dies eliquot perstare. Id an ibi tantum fiat, an etiam alibi, aut ubique,
compertum non habemus. Hos ergo universi maris motus sex esse concludamus, diurnum, seu
quotidianum, hebdomadicum, menstruum, trimestrem, semestrem, atque annuum. Et ante
hos perpetuos duos quos recensuimus, priorem, respirationi similem, secundum validiorem, et
maris purgatorem. Videntur autem hi octo omnes, misti quidam esse, non ex violento,
et naturali, ut Euripeæ talantoses. Sed ambobus naturalibus, tumescentia nimirum, et
depressione, et cursu simul, et recursu. Dum enim in tumescit, intumescendo ad littora currit;
dum vero detumescit, a littoribus simul recurrit.
Finis Vigesimi septimi Libri Pancosmiæ
.