ignoramus. Neque enim regionum illarum descriptores littoris id mandarunt. Ab eisdem
Herculis columnis ad occasum exiens, si per Africa occidua littora iter torseris, Oceanum
invenies quorundam sententia, affluxum eadem altitudine usque ad caput Viride habere
quanta est in littore Lusitano. Sed Lusitanus quidam sine nomine Nauta (Pilotum vocant), qui
ut videtur satis accurate, iter suum ad insulam usque S. Thomæ descripsit, narrat, a freto
Herculeo, secus Africæ oram, usque ad Cancri tropicum, fere insensibile esse maris
incrementum. A quo Tropico usque ad Nigiris, aut Se negæ fluvii ostia, quæ ultra caput
Viride II gradibus circa æquinoctialem sunt, Oceani incrementa sentiri. In ostiis vero fluvii,
maiora esse. Nam et in se recurrit fluvius, et affluxus similis est Lusitano. Aloisius vero
Cademustus refert, ad eiusdem fluminis oram, fluxum vehementissimum esse ita, ut quatuor
horis subeat, octonis vero refluat. Ad insulam vero S. Thoma inquit ille, non maiorem quam
Venetiis esse, pedibus nimirum quatuor minorem. Aliis navigationum relationibus constat tota
Australi Guineæ et Africæ ora, Oceani incrementa esse parva. Incapitæ Bonæ Spei qualia sint,
compertam non habemus. Petrus Martinez Sacerdos Iesuita, in syrtibus quæ in medio pelago,
inter fere Medagascar, et Cafreriæ continentem sunt, vocanturque Bassi del Iudeo, ubi ipse
naufragium est passus narrat, affluxum, usque ad hominis umbilicum esse. In continente vero
e regione posito, altiorem homine non esse. Ubi ait, dum affluxu accedit mare; inter saxa
rumpi, dum vero recedit non rumpi. Ex Lusitanorum relationibus, scimus, hic usque ad fretum
sinus Arabici, esse fluxum, et refluxum, sed qua altitudine nescimus. Neque enim,
id perscripserunt. In faucibus vero eius sinus, maior est quam toto eo mari reliquo, sed
quantum utrobique attollatur, lo. Barros, qui diligentissime illud mare videri volunt
discripsisse, nullam eius rei mentionem fecit. Sicuti apud neminem legimus quantum in
Arabiæ littoribus ad meridiem versis crescat. In sinu vero Persico, Nicolaus Comes Venetus,
ait non esse maiorem quam Venetiis. Sed in Indico mari circa Calecutium, iam talis est, qualis
in Lusitania. Circa Cambaiam vero tantus, ut dum refluit, 12 et 15 miliaria fundum maris
denudet. Ad Taprobanem tam altus est, quam altus circa Britanniam. Eadem altitudine, et in
sinu maximo Bengalico, et circa Malacam, est, et per Sinarum littora usque ad Giaponas. Hæc
sunt, quæ de affluxu, et refluxu in orbe vetere, tum intra, tum extra in Oceano, nobis in
notitiam venerunt, quantacumque ea potuimus diligentia vestigare. Quæ tam varia sunt, ut non
sine magna possint legi admiratione.
In orbe vero novo, varietas est non minor. Eam a locis Artico polo subiectis
initio sumpto percenseamus. Supra Groenlandiam, Normoriam, Biarmiamque, ubi polus non
amplius, quam 10 gradibus elevatur, ut in Mercatoris, et Posteli Geographicis tabulis est
videre, nova quædam terra, ab Anglis anno 1550 est inventa, quam incolæ Suetam
Zemgliam, hoc est sanctam terram nominant, in tres insulas, et unam Chersonensam, qusi
circulo dispersita. In quarum prima ad orientem est mons nomine Stolpus, mundanorum, uti
tradunt, montium altissimus, ideoque ab indigenis mundi columna appellatus. Insulæ hæ tres,
et chersonesus, ab octuagesimo latitudinis gradu usque ad 87 versus polum protenduntur, et
quatuor maximis vel fretis, vel Euripis, vel maris fluminibus separantur, qui in perpetuo
sunt, sex horarum fluxu, et refluxu. Quod vero latitudinis reliquis tribus, usque 90 gradibus
continetur, mare occupat veluti circuli quædam area, et quasi est Euriporum quoddam
receptaculum. In cuius centro, montem est aiunt altissimum rotundum, et quasi in pyramidem
conformatum, ad perpendiculum suppositum, totumque e magnete constantem. Circa quem
tota ea maris circulari area gurgitem esse dicunt incredibilem, qui per Euripos, influentes
aquas totas ab sorbeat atque in gurgiter, et post horas sex regurgitet atque evomat, et per
eosdem impetu rapidissimo reddat. Quorum unus in fretum Avianicum qui Asiam a novo orbe
disterminat recta fere usque ad Giaponas quam freto Herculeo videntur esse antipodes, effluat.
Alter ad meridiem nostrum versus Groenlandiæ summum caput ferit, ubi oppidum est S. Tho.
et inter Islandiam, et Norvaica littora at Farem, ad Helandiam, et Orcadas recta fluxu suo
tendit, et Scotiam, et Angliam totam mediam intercipit. Atque efficit, ut bifariam fluxus hic