Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 373

fluxus ad terram, et refluxus a terra fiunt velocissimi. Ob hæc tum tumoris, tum
cursus incrementa, iis quatuor diebus, mare vivum appellant. Quarta a coitu die, minus
crescit, minusque decrescit. Et fluxus, et refluxus minus sunt celeres. Quinta die omnia
minus. Sexta quoque minus omnia. Septima vero, quæ est una, ante Lunæ quadram. Et
sequenti octava, qua fit dimidiata. Et nona quæ est una post quadram, die. (Quod Plinius in
Euripo Euboico tantum annotavit) mare totem, nec intumescit fere, nec detumescit, nec fluit,
nec refluit. Ideo nautæ per tres hosce dies, aquas mortuas esse dicunt. Post quos iterum
incrementum suscipit ita, ut decima a coitu die, sextæ respondeat, undecima respondeat
quintæ, duodecima quartæ, et incrementis æqualibus, et decrementis, et fluxibus et
refluxibus. Tertiadecima vero dies post coitum respondet diei quæ coitum præcessit.
Quartadecima in qua est plenilunium respodet diei coniunctionis. Quintadecima respondet,
diei secundæ a coniunctione. Sextadecima tertiæ, in quibus quatuor maxima fiunt iterum
incrementa, et decrementa maxima medio in pelago. Et per consequens, ad littora, fluxus
maximi, et celerimi refluxus. Ab hoc sextodecimo die, decimus septimus, in
diminutione respondet quartæ a coitione diei. Decimoctava quintæ, Decima nona sextæ,
vigesima septimæ post hanc 21, 22, 23, quieti dantur. Sequentes quatuor incremento 24, 25 et
26 et 27. Vigesima vero octava prima iterum est, summi augmenti ante coniunctionem.
Vigesima autem nona dies, dies est coniunctionis. Aqua, eædem ordine recurrunt vices, ita ut
hi maris motus, summa quadam constent harmonia. Nam summæ plenitudini bis quater dantur
dies, decremento bis tres, quieti itidem bis tres, incremento bis quatuor. Quæ sane vir
harmonicus possit, ad harmoniarum reducere rationes diatessaron, diapente, et diapasson
replicatas, et per hebdomadas distributas.
Menstruus vero Posidonii motus, non nisi ille est, qui in coniunctione fit, quem ait,
et celeritate, et tempore, alios superare. Quod si veram sit, motus ille qui circa
plenilunium iisdem quatuor increscit diebus, et qui quatuor illis coitus respondent, minor
aliquanto his fuerit, quamvis sit crescentibus maior, et hic descentibus et hic itidem quietis, et
mortuis sir plenior. Hic ergo ratione, et hebdomadarius, et menstruus maris motus sunto
declarati.
Semestrium vero motuum Posidonius nullam fecit mentionem, neque post ipsum
Strabo. Eius tamen Cornelius Tacitus meminis his verbis.
“Mox impulsu Aquilonis simul sideræ æquinotii, quo maxime tumescit Oceanus.”
Duo autem esse æquinotia nemo non novit, sexque menses alterum ab altero distare.
Quam rem a Nautis Oceani observatam, confirmavit Ludovicus Guicciardinus. Alius ergo
hic a præcedentibus omnibus est maris Semestris motus. De annuo vero, quem tertium
numeraverat Posidonius, idem Strabo ex eodem scribit.
Τᾲς δ'ἐνιαυσίας παρὰ τῶν ἐν Γαδείροις πυθέσθαι φησὶ, λεγόντων ὣς κατὰ θερίνας τροπας
μάλιστα αὔξοιντο, καὶ αἱ ἀναχωρήσεις, καὶ ἐπιβάσεις. Εἴκάζει δ'αὐτος ὐπὸ τῶν προπῶν
μειοῦσθαιμεν ἔως ὶσημερίας. αὔξεσθαι δὲ ἔως χειμερινῶν τροπῶν. εἶτα μειοῦσθαι μέχρι
εἰαρινῆς ἰσημερίας. εἲτ'αὔξεσθαι μέχρι θερινῶν τροπῶν.
“Annuos vero a Gaditanis se audisse ait, qui dicerent; quod circa solstitiuum æstiuum maxime
crescerent, et recessus maris, et accessus. Se vero coniestari a solstitio hoc minui usque ad
æquinoctium, augeri vero ab eo, usque ad solstitium hiemale, deinde minui usque ad
æquinoctium vernum, crescere inde, ad solstitium æstivum.”
Quam Posidonii traditionem, quamvis non satis probet Strabo, refert tamen ex
eodem Seleucum quendam e Rubro oriundum mari tradere, cum Luna circa æquinoctialia
decurrat signa, æquales hos motus fieri. Cum circa solstitialia inæquales, et quantitate, et
celeritate. Sed hic motus annuus iam non est, sed vel semestris, vel etiam trimeuris. Sicuti et
ille Posidonii. Igitur mare, et diurnum habet motum, et hebdomadarium, et menstruum,
et trimestrem, et semestrem. An vero, et annuum habet aliquem? Qui ordine sit sextus? Sane
habet. Observavimus enim nos, in Liburnia, Mense Ianuario, qui circa brumam est,
1...,363,364,365,366,367,368,369,370,371,372 374,375,376,377,378,379,380,381,382,383,...411
Powered by FlippingBook