Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 363

FRANCISCI PATRICII
PANCOSMIAS
LIBER VIGESIMUS SEXTUS
AN AQUA ET TERRA UNUM EFFICIANT GLOBUM.
Priore de aquæ rotunditate, dicebamus Clavium, aliam non minorem ingressum esse
quæstionem, Geographis, et Astronomis, tum etiam philosophis communem. Utrum scilicet,
ex terra et aqua, unus esset confectus globus. Id omnes hi, pro certissimo habent, ita, ut certius
fere videatur eis nihil, fatentur tamen iidem omnes, non ad amusim, et Geometrice, esse
sphericum hunc globum, quia montibus altissimis, profundissimisque vallibus et tumeat terra,
et deprimatur locis innumeris, Ratione naturali id probant unica. Quod gravia omnia ut sunt
terra et aqua, ad universi centrum unum, partibus earum omnibus et inclinent, et nitantur.
Indeque evenire, cum partes omnes eo properent, una circa ac supra aliam ita aglomerentur, ut
necessario rotunda earum conformetur figura. Hæc ratio non est sincera. Sed aliquot in se,
continet fallacias. Nam id si verum esset, terra tota uti aqua, longe gravior, aquis subsideret,
aquæ ei toti supernatarent. At maria a terra superantur. Terra ipsa superatur montibus. Maria
imas terræ cavitates, occuparunt tantas, ut reliqua terra non sint minores. Quia igitur dici
potest, terram gravitate sua, partiumque suarum, pendentiaque ad centrum, rotunditatem
aquisivisse? Cum plusquam cava sit, dimidia emineat altissime. In ea vero quæ eminet,
quatuor generum sunt partium situs. Vel enim montes sunt, vel convalles, vel colles,
vel planities. Nulla harum est, quæque marium superficiem non emineat. Ab eis enim
omnibus, si aquæ decurrant, tamquam ab eminentiore, in mare tamquam ad declivius,
confluent. Unde factum axioma, Flumina omnia ad mare devolvuntur. Et aliud, finis
aquarum mare. Superficie autem marium, declivior semper est fundus. Fundus autem maris,
declivissima est terræ pars. Eaque, aut fere dimidia, aut vere dimidia, aut etiam plusquam
dimidia. Hac igitur medietate, in rotunditatem terra nullam surgit. Non ergo est tota per
se rotunda. Huic fundi maris dimidiæ, si eius quæ exterat, lacuum, stagnorum,
fluminum, profunditatem addamus, huius quoque medietatis, si non maior, saltem multa pars,
aquarum fundis est dedicata. Elatiores his omnibus sunt planities. Quæ in omnibus, tum
habitari, tum deferri orbis partibus, sunt plurimæ; earumque pleræque sunt ingentes,
immensæque. Harum aliquot enumeremus, et
ad reliqua terræ elatiora conferamus. Earum prima esto, illa, quæ a Scythico usque Oceano, ac
sinu Graduico qui est sub LXX latitudinis gradu, per Moscoviam usque in Tauricam
Chersonesum per grradus XXI extenditur. Quæ totius latitudinis, ab arcto usque
ad æquatorem pars est fere quarta, et si cuique gradui demus M. Pass. LXII cum dimidio iuxta
Ptolemæum continet Pass. M. MCCCXII. Secunda esto, ea quæ a Moscovia per Asiam ultra
Imavum usque, ad Quinsai protenditur gradibus CXXXVI hoc est M. Pass. 8500 et amplius.
Tota item Africa, quanta a Nili fontibus est usque ad exitum, gradus, latitudinis comprethendit
C hoc est M. Pass. 6250. In longitudinem vero Africa eadem, a fontibus Nigri fluvii qui sunt
sub gradu LX usque ad excursum eius in pelagus Atlanticum, qui est sub gradu V quod
spacium graduum est LV tota plana est per M. Pass. 3437. Memorant in orbe novo, a portu
formoso qui est in latitudine citra æquatorem gradu V usque ad fretum Magellanicum, quod
ultra æquatorem est sub gradu LII totam. Peruanam regionem a montibus Andis ad mare,
usque planam esse. Spacium autem hoc graduum LVII Pass. M. implet 3562. Sunt et in
superiore ad septentriones novi orbis parte, planities ingentes atque immensæ ita, ut
navigantibus nulli conspiciantur montes. Sunt in nostra Europa, Ungaria tota planissima, tota
Polonia (unde illi nomen lingua eius gentis inditum) usque ad mare, tum Euxinum, tum
superum Livonicum, ac Finonicum. Hæ tum longitudines, tum latitudines, non sunt dicendæ,
vix esse sensibiles respectu totius terreni globi. At si tantæ ac tot numero sunt in superficie
terræ, planities, qua ratione, aut est rotunda terra? Aut vere dici potest rotunda? Neque ei
1...,353,354,355,356,357,358,359,360,361,362 364,365,366,367,368,369,370,371,372,373,...411
Powered by FlippingBook