calorem habent. Calidam quoque sui natura esse aquam, illud argumento est manifesto, quod
citissime ab igne calefiat, a frigore tardissime densetur. Omne enim agens, citius in
propinquius, vel natura, vel loco agit, quam in distantius. Distat autem aqua, a frigore magis,
quam a calore. Cuius frigoris passione, ut contrarii corrumpitur, et in aliam abit naturam,
glaciem nimirum. Itaque alteratio eius hæc, indicat aquam esse calidam. Quin imo et
generatio, quæ ab ea fit, sine calore effici non potest, neque ipsa sine calore generari. Et quam
habet perspicuitatem, a partium est tenuitate, caloris autem opus est attenuare. Splendor quem
habet in superficie, lucis species, ac luminis proles est. Lux autem, et lumen omne, calor ipse
est. Motus quoque calorem ei inesse manifesto prodit. Quæcumque enim moventur, per
calorem moventur. Mare vero plusquam decem motibus, natura sua movetur. Dulces vero
aquæ, venæ, putei, fontes, flumina, vel moventur, vel ad motum prona, ac prompta sunt, et si
obstaculo sistantur alieno, haud multo post putrescunt. Summa. Calor omnem causat rerum
generationem; calor omnia generata nutrit, adauget, servat. Aqua vero, tot, tamque varias
plantas, tot, tamque varia Zoophyta, tot, tamque varia animalia in se genera: tot pisces, tot
cœte, tot monstra. Si frigida esset, quomodo tam variis rebus essentiam, aut vitam daret,
quando Aristotelesmet ita scribat.
Πᾶσι μὲν οὖν ἡ φθορὰ γίνεται διὰ θερμότητος ἔκλειψιν.
“Omnibus sane corruptio fit, ob caloris defectum”, sicuti e contra mox.
Γένεσις μὲν οὖν ἐστὶν ἐστὶν ἡ πρώτη μέθεξις ἐν τῳ θερμῷ τῆς θρεπσικῆς ψυχῆς. Ζωὴ δ'ἡ
μονῆ ταύτης.
“Genitura quidem est, prima participatio in calore, nutritivæ animæ. Vita vero, mansio
eiusdem.” Et alibi rursus.
Ανάγκη τοῖνυν ἅμα τότε ζῆν ὑπάρχειν, καὶ τὴν τοῦ θερμοῦ τουτου σωτηρίαν. καὶ τὸν
καλούμενον θάνατον, εἶναι τὴν τούτου φθορὰν.
“Necessarium ergo, et ipsum vivere simul inesse, et caloris huius conservationem. Quæ vero
mors vocatur, esse huius corruptionem.”
Calor ergo aquæ innatus, tot in ipsa animantia gignit, nutrit, auget, conservat. Caloris
privatio, ad mortem adigit. Privatio autem caloris, nulla maior quam frigiditas. Frigida ergo
aqua sui natura, minime omnium est dicenda. Atque hæc in universum, de aquæ elemento,
natura, et essentia, et essentialibus eius qualitatibus dicta sunto.
Finis Vigesimi quarti Pancosmiæ
.