Hoc autem non esse verum, tam facile est cuique cognoscere, ut facilius nihil. Illud
vero prius, cum apud utrosque viros hosce in Cypro legissem, cum inde anno
MDLXVIII navigatione redirem, inter Creticum et Ægyptium, freto medio cum mare staret
placidissimum, nec itineris tantillum navis conficeret, nullo spirante vento, experiri libuit,
vase cattiterino eiusmodi, quale ipse describit, fu-ni longissimo alligato, quem nautæ,
scandaglium vocant, et altero leviore funiculo, operculo accommodato, ita ut attractus illud
aperire posset. Itaque manibus propriis utrumque funem in mare demissimus. Vas cum
plumbo Pilotico, sensim ad fundum pervenit altissimum, passuum scilicet CXLVII. Cum
sensi terram tenere, minorem funem traxi, operculum reseravi. Extraximus opertum, mari
plenum, salso amaroque, haud maiore salsedine vel minore, quam quod in superficie
positum, vase alio gustabamus comparando. Testes huic rei nautarum non paucos adhibuimus,
et navigantium aliquot. Inter quos Philippum Mocenicum, quem honoris et perpetuitatis
rei causa nomino, tunc Cypri Archiepiscopo Primate. Mare ergo totum quantum est, salsum
amarumque est. Neque ipsum pluviæ, aut exhalationes sicca ullæ pluviis admistæ, amarum
aut salsum reddunt, aut reddere queunt. At amaror hic, natiuus ne illi est, an adventitius?
Causam enim Aristoteles requirit λεκτέοντις ἡ αἰτία. Ea ipsa causa est, quam et ipse posset
reddere, cur ignis calidus sit, aer tenuis, terra solida. Quorum si nullam reddere ipse potest, et
in igne etiam vetuit aliquando inquirere, cur esset calidus, liberis nobis concedat, si parem ipsi
reddiderimus, hoc est nullam: præter eam unicam, potentissimamque et verissimam: quia
amarum nimirum in rerum primordio, a Conditore summo conditum mare est. At cur tale ab
eo factum est, et non potius dulce atque potabile? Causam afferemus nos, quam ipse fortasse
reddere, aut nequiret, aut nesciret. Salsum quidem mare opifex rerum summus, ab initio
condidit, ob hanc unam finalem causam summam, ut corpulentius ac crassius, et terrestrius,
densiusque efficeret τὸ γεῶδες hoc, in mari etiam Aristoteles agnovit, terrestrius scilicet esse
quam dulces aquas. Crassities postea hæc, ut multis usibus, natura foret. Inter quos ille
præcipuus, ut facilius in se, et consisteret, et coiret, et tenacius esset, ne totam nimirum
operiret terram. Et animantibus hominibusque vivendi locum, et habitaculum præstaret. Alius
usus, ut ea crassitie et viscositate comode pondera sustineret: quæ Conditor præviderat,
homines navibus per æquora vecturos, ut sibi mutuo, qui longius distarent, opitulari possent,
et comoditati eximiæ alteris alteri essent. Præterea, ut minore opera in se posset concrescere;
ex qua concretione, fœcundius, et ad rerum procreationem esset aptius, et plantarum
innumerarum specierum, lapidum, Zoophitorum, animaliumque foecundissimum efficeretur.
Unde et Orpheus concretilem undam mare vocavit.
Κύματι ρέναισθω παγερῷ βαρυηχέος ἅλμης.
“Unda irroret concretili, grave sonantis maris.”
Qua ratione Oceanum omnium genitorem vocat.
Ωκεανὸς, ὅσπερ γένεσις πάντεσσι τέτυκται.
Ωκεανὸς πρῶτος, καλλιρόου ἦρξε γάμοιο
Οσρα κασίγνητην ὁμομήτορα τηθυν ὄπυιεν.
“Oceanus qui, generatio omnibus est factus.
Oceanus primus, pulcrifluas cœpit nuptias.
Qui sororem uterinam Tethyn iniit.”
Quibus quidem carminibus, docere voluit, nullius rei generationem fieri posse,
sine Oceani aquis, et iis quidem sasis. Sal enim omnium rerum semen esse primarium
alibi ostendemus. E semine etiam omnia ortum ducere, non est difficile persuasu. Mare
autem facile in se coire, et corporescere et densescere, sales ex eo concreti indicant aperte,
et quod Scaliger asserit, spautam, Hyrcani partem ad quingentos interdum passus prope litus
in salem concrescere. Non tamen exurere ut Strabo dicit, Gallum militem qui ibi
fuit, retulisse. Ostendemus autem postea nos, quæcumque in mari tam variarum specierum
fiuntex maris concretione fieri. Præterea salsum factum est mare ideo, ut terram subiens in