loco, et extra eam circum ferentiam posito ad D confluat. Non enim a B aut a C, aut ab E illuc
fluet, quia cum sint in eadem ferentia, et inter se a centro æquales, nullum eorum, locum suum
relinquens eo conftuent, si locus D, non sit aqua vacuus. Non enim aqua cum sit corpus,
aquam penetrat. At Oceanus aqua sua iam plenus est, et planus. Neque aqua, ea quæ lietus
Africum, aut quæ littora Brasiliæ lambunt, ad medium quod est aqua plenum confluunt. Si
vacuum esset, eo confluerent. Non confluunt aut, non quia sint rotunda, sed quia in eadem
sunt planitie in æquore eodem. Idem est in reliquo Oceano toto; in Mediterraneis omnibus
maribus. Ergo demonstratio, quæ necessitate Geometrica concludere illis est visa, et per se ad
mare collata vana est, et experimentis confutata. Si dicant sensum falli, neque eum posse
rotunditatem illam percipere quod et dicunt: demonstrationem vero, veram esse et
Geometricam. Dicemus nos, Geometrica esto, physica cerre non est, nec vera. Nam si vera
esset, in omnibus aquis vera esset, lacubus, stagnis, paludibus, fossis, puteis, pelvibus. At in
his quæ sub oculis habemus, eam rotunditatem, nec cernimus, nec exprientiæ respondet. Nam
si pelvis utque ad summa labra impleatur aqua, dein rore si ligno quo frumenti,
leguminumque mollia eminentia abradimus, rotunditatem aquæ in medio abradere tentabimus,
ridiculi evademus. Esto ergo Geometrica hæc demonstratio, certe non est physica. Quia
physice considerata B, et C, non sunt altiora D sed in eodem cum eo sunt plano. Unde aqua in
D ab eis non confluet. Confluet tamen si sit aqua in F aut in G. Quia lineæ ab his tractæ ad D
ostendunt, ea loca esse altiora, D vero esse declivius. Ex priore hac quæstione, de aquæ
rotunditate in superficie, quasi eam absolvisset, aliam Clavius aggreditur. Utrum ex terra, et
aqua unus fiat globus. Sed vos priorem expediamus prius, et dicamus.
Omnis aqua in superficie, necessario est, vel plana tantum, vel rotunda tantum,
vel plana, et rotunda, vel nec plana, nec rotunda. Necessaria est hæc divisio. Nec planam
habere, nec rotundam, non videtur posse dici. Eminentias enim nullas habet, præterquam
in undis, ventorum vi commotis. At nobis de violenta superficie non est sermo, sed de
naturali, et nulla vi agitata. Naturalis ergo aquæ superficies, nec plana, nec rotunda, dici
non potest. Sed neque et plana, et rotunda potest dici, una eademque. Contrarietatem
enim eodem tempore non admittet. Neque unam esse planam, aliam esse rotundam, est
dicendum. Est enim aqua universa homogenea, similariumque partium omnium, si in naturali
suo sit statu. At homogenea non esset, si partium alia, plana esset, alia rotunda. Ex plena ergo
divisione, necesse est eam totam in superficie, vel planam esse, vel rotundam. Alterutro
horum demonstrato, alterum excludetur. Ostendamus non esse rotundam, rationibus, et
experimentis usi clarissimus.
Apud Oppidum Comaclum, stagnum sane permagnum est. Per id stagnum, anno ab
hinc tertio, e Comaclo, Cymbula solvimus ut Ostellatum peteremus. Fundus itinere fere
toto, clarissima aqua, minus duobus pedibus altus, est conspicuus. Initio discessus, urbs tota
conspicua. Itinere procedente, ima domorum primo, sensim e visu tolli cœpta, mox
altiora. Tandem et humiliora culmina nondum sex M. Pass. itineris confectis. Turris facta, alta
pedes LXXII a medio sui supereminebat visilis. Ea quoque ad XM Pass. e visu est sublata.
Hic Geographos rogamus, an tam brevi spacio, quo totus fundus duobus pedibus,
minusque pressus, et conspicuus cum esset, an mare illud, potuerit in medio, ad V scilicet
Pass. M. pedes LXXII in rotunditatem attolli? Ita ut minus duos pedes, et pedes LXXII aqua
super fundum, attolleretur? Aut Mons sub aqua pedes LXXIIII est. At e tanta terræ subiectæ
et aquæ altitudine, littora id stagnum circundantia, multa visa essent depressiora. At visuntur
stagno altiora. Non ergo in eo medio, aut terræ, aut aquæ ullus est mons, nulla elevatio,
nulla rotunditas. Hoc primula experimentum. Alterum in mari alto. Anno MDLXII nos
in Cyprum navigaturi, e navi magna, adhuc ad Venetum litus, anchoris alligata, sub
Solis ortum, supra maris superficiem, montem in Liburnia Aussero imminentem,
clarissime conspeximus nigricantem. Distat autem e Venetiis Pass. M. amplius CC. Orto Sole,
non amplius est visus. Modo si tanto spacio, maris superficies, in medio tumida fuisset, vel