complicarentur, etiam disrumperentur. Quod lineis, hieme sæpissime accidere, vetulæ
nostrates omnes sciunt. Compingi ergo, etiam si frigoris sit opus, non tamen id aquæ propria
actio est, sed ipsius, cum rebus multis aliis passio communis. Quam tamen passionem ipsa
patitur. Sed vel ab aere ambiente, quod Stoici senserunt: vel a terra, ut tradiderunt alii, qui
terræ summam tribuerunt frigiditatem. Argumento est certissimo, si aqua a se ipsa, et suo
proprio frigore congelasceret, flumina, non in superficie tantum, sed in fundo atiam gelu
fierent. Maria quoque Balticum, Livonicum, Finonicum, Bornicumque, et in fundo, et in
superficie congelarentur. At non nisi in superficie id videntur pati. Non ergo fluviorum, non
eorum marium aquæ a proprio frigore gelu fiunt. Sed ab aeris frigiditate, eam patiuntur
passionem. Aqua ergo, quibus maxime fidebant rationibus, et experimentis, non est per se
frigida, nec primum, nec summum frigidorum. Sed ab aere, vel a terra eam patitur
frigiditatem. Ergo inquient, per te aer frigidus est, qui calidum ponebas. Hæc sane quæstio
posterius est discutienda, quando quid frigus, unde veniat, et reliqua disputabitur. Præsens
quæstio est, an aqua frigida sit sui natura, et an summum sit, et primum frigidorum. Si ad ea
quæ iam, tam multis rationibus, tamque sensatis experimentis sunt a nobis profligata, addat
Peripatus, manibus frigidam sentiri, tactuique id parere: inferemus nos, cur non et hoc quoque
sit adventitium, aur ab aere, aut a terra, aut ab umbra. Nam et putealibus aquis, hieme
calorem, æstate frigus, tangimus inesse. Ab aere ergo id utrumque esse fatentur omnes, sive
ea sit antiperistasis, sive suga quædam a contrario, sive in angusta concentratio. Nam si calor
hie me ex aere fugam capit, et in tuta sese recipit, uridem de frigore non erit, cum eadem ratio
sit contrariorum. Ut frigus nimirum æstate ex aere concalefacto fugiat, et in latibula se
se condat? Frigus ergo et calor, æque in aquam ab aere se se indunt. Si vero aliud frigus, et
non hoc fugæ tantum, dicant manibus sentiri. In aqua dicemus nos id fieri, sub dio
quidem, sed non in Sole posita. Itaque ab eodem aere refrigerari. Nam si in Sole non sit, certe
in umbra erit. Si in umbra sit, certe refrigerium idemquod et nos, ipsa quoque suscipit. Omnis
enim umbra, quod vel cœcis notum est, refrigerat. Itaque frigora hæc omnia, hactenus
recensita, ab aere in aquam veniunt. Amplius. Ardente aere summa æstate, aqua sæpe manus,
et faciem lavamus, refrigerationis causa, thalamos etiam irroramus, fonticulos vel fingimus,
vel adimus umbrosos. At non in Sole, sed in umbris. Nam et Poeta hoc ipsum innuit.
“Ante focum, si frigus erit, si messis in umbra.”
Verum si et hoc, aquæ demus, et refrigerationis gratiam omnem ei referamus. Illud
tamen evicerimus huc usque, aquam primum ac summum frigidorum, nequaquam esse. Fuerit
ergo frigidorum secundum, vel tertium, aut quotumcumque, quandoquidem
frigidam sentimus. Sed hoc qui dicit, nescit sane quid inter se differant, natura, et per se, ab eo
quod accedit aliunde, et per accidens, et quasi per accedens, est alicubi. Navigantes in æstatis
æstibus, noctu aquam in mare vasculis non demittunt, ut frigus ab eo reportet, sed in
aere suspendunt, dein ante Solis ortum, in reconditissimam navis umbram abdunt, ut
frigida, usque ad prandium aut cœnam conservetur. At si aqua per se frigida esset, ab aere
frigus non captarent, sed e mari extraherent, si diei calore concalefacta esset. Si respondeant,
non in mare ponitur, quia mare calidum, eorum docente magistro; at ponitur in puteos
refrigeranda. Huius iam causa reddita est, in aerem, in fugam, in antiperistasim. Itaque id
frigus in puteos aliunde accedit, per accidens est. Alia tamen ratione, at que eventu, salnitrum,
quod calidum natura sit, aquam, si ei iniiciatur, frigidam reddit. Eo nimirum modo, quo et
aeris motus, si verum esset quod Aristoteles asserit, in eo calorem excitaret tantum, ut
sagittarum plumbum liquefaciat. Experientia namque docuit nos, si phialam vino, aut aqua
plenam, follis vento diverberaveris, vinum refrigerabis. Si itidem eadem funiculo alligatam, in
gyrum per aerem velociter roraveris, refrigerabis. Illud vero Aristotelis, motum calefacere
ærem, nulla ut puto experientia asseruit. Nam et contrarium docuit in his verbis.
Διατὶ ἀὴρ ὁ ἐλάττων θερμότερος τοῦ πλείονος. Αἰ γαρ στενοχωρίαι, ἀλεοινοτεραι. Ἢ διὸ τί,