Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 344

sapientes, eum summum esse frigidorum. Perperam utrumque. Frigus enim in aere, sicuti a
cœlo calor, accidentales sunt qualitates, accedunt enim ei, et ab eo recedunt. Quod æstas et
hyems indicant clarissime et dies, noctesque singulæ. Unde aut calor in aerem veniat, nemini
non notum est. Unde vero frigus, nemini notum, vel ed, vel fuit. Dicemus nos, quando
venerimus ad terram. Siccitatis quoque et extraneæ humiditatis suscipit interdum
impressiones. Unde in eo putrefactio. Et ab eo, plantis, animalibusque putredines, pestesque
induntur. Siccitas illi accedit universalior, vel a diuturna radiorum Solis diverberatione, vel a
ventorum quorundam perseverantia. Quibus humiditas ineo adventitia, vel desiccatur, vel alio
pellitur. Humiditas hæc, vel a ventis, apud nos australibus, alibi aliis, vel
pluviarum frequentia, vel aquarum stagnantium vaporatione. Quibus et nimium humescit,
et etiam putrescit. Vel verius in eo, hæc ipsa humiditas, has patitur passiones. Nihil tamen
vetat, ipsum aerem totum esse corpus ætheri simile. Neque verum est, inferam eius regionem
esse, vaporibus calidam et humidam. Sunt enim accessorii et ipse non raro siccus est, et
frigidus. Qualis aut media eius sit regio, in incerto videtur positum. Neque enim ibi, nubes,
nubiumque proles a frigore gignuntur, uti Peripatus asseruit. Id nos suo loco palam faciemus.
Interim totum calidum esse dicimus. Situm eius in universo, exploso illo sphærali igne,
sub Luna esse nemo ignorat, usque ad mare, ad aquas, terrasque, ita ut æthera, atque
has connectat, ima et summa sic separet, ut tamen iungat. Separet, quia medius intervenit.
Iungat, quia utrique per eum inter se consensus vehitur, vimque siderum in nostratia
transfundit. Et terræ sic appositus est, ut statim ibi futurus sit, unde illa discessit. Tum et
a quas, et terras partibus suis penetrat. Et illico ubi illæ desint, eo movetur, et earum vacua
loca adimplet. Neque id tantum, sed per minimos etiam utriusque poros meat. Neque vacuum,
ullum relinquit locum præter atoma illa, quæ sibi sunt commista.
Magnitudinem autem, atque universam eius molem, Vitellio et cum secuti multi, de-
monstrasse sibi persuadent. A terra namque ad nubes usque, non amplius quam unum
et quinquaginta circiter millia passuum ait extendi. Superam autem non ultra quam CC
ad summum M. Pass. attolli versus ætherem, Aristoteles centies terra esse maiorem. Nos
vero, totam ei regionem etiam damus, quam ignis illo fictitius creditus est tenere. An
vero tanta hæc eius moles sit, penes Astronomos opticosque eorumque instrumenta fides
esto. Vitellionis autem, sententia incerta esse videtur. Nam interfortunatas insulas in
Atlantico, in Tenarife ut nautæ afferunt, est Mons nomine Pichus qui se se usque ad 72 M.
Pass. extollit; semperque in summitate nubibus est obvolutus. Alii supra etiam nubes
attolli semperque ardere flammis, eius traditur cacumem. Quod si verum sit, nubes illæ longe
altiur attolluntur, et si supra nubes, ardet cacumen, iam is vel in hypeccaumate, vel in æthere
ardet. Et longe vicinior, quam Astronomi putarunt, est nobis æther. Unde omnes, ex distantia
stellarum ab eis constructæ demonstrationes, pessum ire est necessarium.
Finis Vigesimi tertii Pancosmiæ
.
1...,334,335,336,337,338,339,340,341,342,343 345,346,347,348,349,350,351,352,353,354,...411
Powered by FlippingBook